|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod prodigalitas non
opponatur avaritiae. Opposita enim non possunt esse simul in eodem.
Sed aliqui sunt simul prodigi et illiberales. Ergo prodigalitas non
opponitur avaritiae.
2. Praeterea, opposita sunt circa idem. Sed avaritia, secundum
quod opponitur liberalitati, est circa passiones quasdam quibus homo
afficitur ad pecuniam. Prodigalitas autem non videtur esse circa
aliquas animae passiones, non enim afficitur circa pecunias, nec circa
aliquid aliud huiusmodi. Non ergo prodigalitas opponitur avaritiae.
3. Praeterea, peccatum principaliter recipit speciem a fine, ut
supra habitum est. Sed prodigalitas semper videtur ordinari ad aliquem
finem illicitum, propter quem bona sua expendit, et praecipue propter
voluptates, unde et Luc. XV dicitur de filio prodigo quod
dissipavit substantiam suam luxuriose vivendo. Ergo videtur quod
prodigalitas opponatur magis temperantiae et insensibilitati quam
avaritiae et liberalitati.
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., ponit
prodigalitatem oppositam liberalitati et illiberalitati, quam nunc
avaritiam dicimus.
Respondeo dicendum quod in moralibus attenditur oppositio vitiorum ad
invicem et ad virtutem secundum superabundantiam et defectum.
Differunt autem avaritia et prodigalitas secundum superabundantiam et
defectum, diversimode. Nam in affectione divitiarum, avarus
superabundat, plus debito eas diligens, prodigus autem deficit, minus
debito earum sollicitudinem gerens. Circa exteriora vero, ad
prodigalitatem pertinet excedere quidem in dando, deficere autem in
retinendo et acquirendo, ad avaritiam autem pertinet e contrario
deficere quidem in dando, superabundare autem in accipiendo et
retinendo. Unde patet quod prodigalitas avaritiae opponitur.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet eidem inesse opposita
secundum diversa, ab illo tamen aliquid magis denominatur quod est
principalius. Sicut autem in liberalitate, quae medium tenet,
praecipua est datio, ad quam acceptio et retentio ordinantur; ita
etiam avaritia et prodigalitas praecipue attenduntur secundum dationem.
Unde ille qui superabundat in dando vocatur prodigus; qui autem
deficit in dando vocatur avarus. Contingit autem quandoque quod
aliquis deficit in dando qui tamen non excedit in accipiendo, ut
philosophus dicit, in IV Ethic. Similiter etiam contingit quod
aliquis excedat in dando, et ex hoc est prodigus; et simul cum hoc,
excedat in accipiendo. Vel ex quadam necessitate, quia, dum
superabundant in dando, deficiunt eis propria bona, unde coguntur
indebite acquirere, quod pertinet ad avaritiam. Vel etiam propter
animi inordinationem, dum enim non dant propter bonum, quasi contempta
virtute, non curant undecumque et qualitercumque accipiant. Et sic
non secundum idem sunt prodigi et avari.
Ad secundum dicendum quod prodigalitas attenditur circa passiones
pecuniae non sicut superabundans in eis, sed sicut deficiens.
Ad tertium dicendum quod prodigus non semper abundat in dando propter
voluptates, circa quas est intemperantia, sed quandoque quidem ex eo
quod taliter est dispositus ut divitias non curet; quandoque autem
propter aliquid aliud. Ut frequentius tamen ad intemperantias
declinant, tum quia, ex quo superflue expendunt in aliis, etiam in
rebus voluptuosis expendere non verentur, ad quas magis inclinat
concupiscentia carnis; tum etiam, quia non delectantur in bono
virtutis, quaerunt sibi delectationes corporales. Et inde est quod
philosophus dicit, in IV Ethic., quod multi prodigorum fiunt
intemperati.
|
|