|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prodigalitas non sit
peccatum. Dicit enim apostolus, I ad Tim. ult., radix omnium
malorum est cupiditas. Non autem est radix prodigalitatis, quae ei
opponitur. Ergo prodigalitas non est peccatum.
2. Praeterea, apostolus, I ad Tim. ult., dicit, divitibus
huius saeculi praecipe facile tribuere, communicare. Sed hoc maxime
faciunt prodigi. Ergo prodigalitas non est peccatum.
3. Praeterea, ad prodigalitatem pertinet superabundare in datione et
deficere in sollicitudine divitiarum. Sed hoc maxime convenit viris
perfectis implentibus quod dominus dicit, Matth. VI, nolite
solliciti esse in crastinum; et XIX, vende omnia quae habes, et da
pauperibus. Ergo prodigalitas non est peccatum.
Sed contra est quod filius prodigus vituperatur de sua prodigalitate,
Luc. XV.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, prodigalitas opponitur
avaritiae secundum oppositionem superabundantiae et defectus. Medium
autem virtutis per utrumque horum corrumpitur. Ex hoc autem est
aliquid vitiosum et peccatum quod corrumpit bonum virtutis. Unde
relinquitur quod prodigalitas sit peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum apostoli quidam exponunt non
de cupiditate actuali, sed de quadam habituali cupiditate, quae est
concupiscentia fomitis, ex qua omnia peccata oriuntur. Alii vero
dicunt quod loquitur de cupiditate generali respectu cuiuscumque boni.
Et sic manifestum est quod etiam prodigalitas ex cupiditate oritur,
prodigus enim aliquod bonum temporale cupit consequi inordinate; vel
placere aliis, vel saltem satisfacere suae voluntati in dando. Sed si
quis recte consideret, apostolus ibi loquitur, ad litteram, de
cupiditate divitiarum, nam supra praemiserat, qui volunt divites
fieri, et cetera. Et sic dicitur esse avaritia radix omnium malorum,
non quia omnia mala semper ex avaritia oriantur, sed quia nullum malum
est quod non interdum ex avaritia oriatur. Unde et prodigalitas
quandoque ex avaritia nascitur, sicut cum aliquis prodige multa
consumit intentione captandi favorem aliquorum, a quibus divitias
accipiat.
Ad secundum dicendum quod apostolus monet divites ut facile tribuant et
communicent sua secundum quod oportet. Quod non faciunt prodigi,
quia, ut philosophus dicit, in IV Ethic., dationes eorum non sunt
bonae, neque boni gratia, neque secundum quod oportet, sed quandoque
dant multa illis quos oporteret pauperes esse, scilicet histrionibus et
adulatoribus, bonis autem nihil darent.
Ad tertium dicendum quod superexcessus prodigalitatis non attenditur
principaliter secundum quantitatem dati, sed magis inquantum excedit id
quod fieri oportet. Unde quandoque liberalis maiora dat quam
prodigus, si necessarium sit. Sic ergo dicendum est quod illi qui,
intentione sequendi Christum, omnia sua dant, et ab animo suo omnem
temporalium sollicitudinem removent, non sunt prodigi, sed perfecte
liberales.
|
|