|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod prodigalitas sit gravius
peccatum quam avaritia. Per avaritiam enim aliquis nocet proximo, cui
bona sua non communicat. Per prodigalitatem autem aliquis sibi ipsi
nocet, dicit enim philosophus, in IV Ethic., quod corruptio
divitiarum, per quas homo vivit, est quaedam ipsius esse perditio.
Gravius autem peccat qui sibi ipsi nocet, secundum illud Eccli.
XIV, qui sibi nequam est, cui bonus erit? Ergo prodigalitas erit
gravius peccatum quam avaritia.
2. Praeterea, inordinatio quae provenit cum aliqua conditione
laudabili, minus est vitiosa. Sed inordinatio avaritiae quandoque est
cum aliqua laudabili conditione, ut patet in illis qui nolunt sua
expendere nec aliena accipere. Prodigalitatis autem inordinatio
provenit cum conditione vituperabili, unde et prodigalitatem
attribuimus intemperatis hominibus, ut philosophus dicit, in IV
Ethic. Ergo prodigalitas est gravius vitium quam avaritia.
3. Praeterea, prudentia est praecipua inter morales virtutes, ut
supra habitum est. Sed prodigalitas magis opponitur prudentiae quam
avaritia, dicitur enim Prov. XXI, thesaurus desiderabilis et
oleum in tabernaculo iusti, et imprudens homo dissipabit illud; et
philosophus dicit, in IV Ethic., quod insipientis est
superabundanter dare et non accipere. Ergo prodigalitas est gravius
peccatum quam avaritia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod
prodigus multum videtur melior illiberali.
Respondeo dicendum quod prodigalitas, secundum se considerata, minus
peccatum est quam avaritia. Et hoc triplici ratione. Primo quidem,
quia avaritia magis differt a virtute opposita. Magis enim ad
liberalem pertinet dare, in quo superabundat prodigus, quam accipere
vel retinere, in quo superabundat avarus. Secundo, quia prodigus est
multis utilis, quibus dat, avarus autem nulli, sed nec sibi ipsi, ut
dicitur in IV Ethic. Tertio, quia prodigalitas est facile
sanabilis. Et per hoc quod declinat ad aetatem senectutis, quae est
contraria prodigalitati. Et per hoc quod pervenit ad egestatem de
facili, dum multa inutiliter consumit, et sic, pauper factus, non
potest in dando superabundare. Et etiam quia de facili perducitur ad
virtutem, propter similitudinem quam habet ad ipsam. Sed avarus non
de facili sanatur, ratione supradicta.
Ad primum ergo dicendum quod differentia prodigi et avari non
attenditur secundum hoc quod est peccare in seipsum, et in alium. Nam
prodigus peccat in seipsum, dum bona sua consumit, unde vivere debet,
peccat etiam in alterum, consumendo bona ex quibus aliis deberet
providere. Et praecipue hoc apparet in clericis, qui sunt
dispensatores bonorum Ecclesiae, quae sunt pauperum, quos defraudant
prodige expendendo. Similiter etiam avarus peccat in alios, inquantum
deficit in dationibus, peccat etiam in seipsum, inquantum deficit in
sumptibus; unde dicitur Eccle. VI, vir cui Deus dedit divitias,
nec tribuit ei potestatem ut comedat ex eis. Sed tamen in hoc
superabundat prodigus, quia sic sibi et quibusdam aliis nocet quod
tamen aliquibus prodest. Avarus autem nec sibi nec aliis prodest,
quia non audet uti etiam ad suam utilitatem bonis suis.
Ad secundum dicendum quod cum de vitiis communiter loquimur, iudicamus
de eis secundum proprias rationes ipsorum, sicut circa prodigalitatem
attendimus quod superflue consumit divitias, circa avaritiam vero quod
superflue eas retinet. Quod autem aliquis propter intemperantiam
superflue consumat, hoc iam nominat simul multa peccata, unde et tales
prodigi sunt peiores, ut dicitur IV Ethic. Quod autem illiberalis
sive avarus abstineat ab accipiendis alienis, etsi in se laudabile
videatur, tamen ex causa propter quam facit, vituperabile est, dum
ideo non vult ab aliis accipere ne cogatur aliis dare.
Ad tertium dicendum quod omnia vitia prudentiae opponuntur, sicut et
omnes virtutes a prudentia diriguntur. Et ideo vitium ex hoc ipso quod
opponitur soli prudentiae, levius reputatur.
|
|