|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod apostasia non pertineat
ad infidelitatem. Illud enim quod est omnis peccati principium non
videtur ad infidelitatem pertinere, quia multa peccata sine
infidelitate existunt. Sed apostasia videtur esse omnis peccati
principium, dicitur enim Eccli. X, initium superbiae hominis
apostatare a Deo; et postea subditur, initium omnis peccati
superbia. Ergo apostasia non pertinet ad infidelitatem.
2. Praeterea, infidelitas in intellectu consistit. Sed apostasia
magis videtur consistere in exteriori opere vel sermone, aut etiam in
interiori voluntate, dicitur enim Prov. VI, homo apostata vir
inutilis, gradiens ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito
loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore iurgia
seminat. Si quis etiam se circumcideret, vel sepulcrum Mahumeti
adoraret, apostata reputaretur. Ergo apostasia non pertinet directe
ad infidelitatem.
3. Praeterea, haeresis, quia ad infidelitatem pertinet, est
quaedam determinata species infidelitatis. Si ergo apostasia ad
infidelitatem pertineret, sequeretur quod esset quaedam determinata
species infidelitatis. Quod non videtur, secundum praedicta. Non
ergo apostasia ad infidelitatem pertinet.
Sed contra est quod dicitur Ioan. VI, multi ex discipulis eius
abierunt retro, quod est apostatare, de quibus supra dixerat dominus,
sunt quidam ex vobis qui non credunt. Ergo apostasia pertinet ad
infidelitatem.
Respondeo dicendum quod apostasia importat retrocessionem quandam a
Deo. Quae quidem diversimode fit, secundum diversos modos quibus
homo Deo coniungitur. Primo namque coniungitur homo Deo per fidem;
secundo, per debitam et subiectam voluntatem ad obediendum praeceptis
eius; tertio, per aliqua specialia ad supererogationem pertinentia,
sicut per religionem et clericaturam vel sacrum ordinem. Remoto autem
posteriori remanet prius, sed non convertitur. Contingit ergo aliquem
apostatare a Deo retrocedendo a religione quam professus est, vel ab
ordine quem suscepit, et haec dicitur apostasia religionis seu
ordinis. Contingit etiam aliquem apostatare a Deo per mentem
repugnantem divinis mandatis. Quibus duabus apostasiis existentibus,
adhuc potest remanere homo Deo coniunctus per fidem. Sed si a fide
discedat, tunc omnino a Deo retrocedere videtur. Et ideo simpliciter
et absolute est apostasia per quam aliquis discedit a fide, quae
vocatur apostasia perfidiae. Et per hunc modum apostasia simpliciter
dicta ad infidelitatem pertinet.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de secunda
apostasia, quae importat voluntatem a mandatis Dei resilientem, quae
invenitur in omni peccato mortali.
Ad secundum dicendum quod ad fidem pertinet non solum credulitas
cordis, sed etiam protestatio interioris fidei per exteriora verba et
facta, nam confessio est actus fidei. Et per hunc etiam modum quaedam
exteriora verba vel opera ad infidelitatem pertinent, inquantum sunt
infidelitatis signa, per modum quo signum sanitatis sanum dicitur.
Auctoritas autem inducta, etsi possit intelligi de omni apostasia,
verissime tamen convenit in apostasia a fide. Quia enim fides est
primum fundamentum sperandarum rerum, et sine fide impossibile est
placere Deo; sublata fide, nihil remanet in homine quod possit esse
utile ad salutem aeternam; et propter hoc primo dicitur, homo apostata
vir inutilis. Fides etiam est vita animae, secundum illud Rom. I,
iustus ex fide vivit. Sicut ergo, sublata vita corporali, omnia
membra et partes hominis a debita dispositione recedunt; ita, sublata
vita iustitiae, quae est per fidem, apparet inordinatio in omnibus
membris. Et primo quidem in ore, per quod maxime manifestatur cor;
secundo, in oculis; tertio, in instrumentis motus; quarto, in
voluntate, quae ad malum tendit. Et ex his sequitur quod iurgia
seminet, alios intendens separare a fide, sicut et ipse recessit.
Ad tertium dicendum quod species alicuius qualitatis vel formae non
diversificatur per hoc quod est terminus motus a quo vel ad quem, sed
potius e converso secundum terminos motuum species attenduntur.
Apostasia autem respicit infidelitatem ut terminum ad quem est motus
recedentis a fide. Unde apostasia non importat determinatam speciem
infidelitatis, sed quandam circumstantiam aggravantem, secundum illud
II Pet. II, melius erat eis veritatem non cognoscere quam post
agnitam retroire.
|
|