|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod princeps propter
apostasiam a fide non amittat dominium in subditos, quin ei teneantur
obedire. Dicit enim Ambrosius quod Iulianus imperator, quamvis
esset apostata, habuit tamen sub se Christianos milites, quibus cum
dicebat, producite aciem pro defensione reipublicae, obediebant ei.
Ergo propter apostasiam principis subditi non absolvuntur ab eius
dominio.
2. Praeterea, apostata a fide infidelis est. Sed infidelibus
dominis inveniuntur aliqui sancti viri fideliter servisse, sicut
Ioseph Pharaoni, et Daniel Nabuchodonosor, et Mardochaeus
Assuero. Ergo propter apostasiam a fide non est dimittendum quin
principi obediatur a subditis.
3. Praeterea, sicut per apostasiam a fide receditur a Deo, ita per
quodlibet peccatum. Si ergo propter apostasiam a fide perderent
principes ius imperandi subditis fidelibus, pari ratione propter alia
peccata hoc amitterent. Sed hoc patet esse falsum. Non ergo propter
apostasiam a fide est recedendum ab obedientia principum.
Sed contra est quod Gregorius VII dicit, nos, sanctorum
praedecessorum statuta tenentes, eos qui excommunicatis fidelitate aut
sacramento sunt constricti, apostolica auctoritate a sacramento
absolvimus, et ne sibi fidelitatem observent omnibus modis prohibemus,
quousque ad satisfactionem veniant. Sed apostatae a fide sunt
excommunicati, sicut et haeretici, ut dicit decretalis ad abolendam.
Ergo principibus apostatantibus a fide non est obediendum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, infidelitas secundum
seipsam non repugnat dominio, eo quod dominium introductum est de iure
gentium, quod est ius humanum; distinctio autem fidelium et infidelium
est secundum ius divinum, per quod non tollitur ius humanum. Sed
aliquis per infidelitatem peccans potest sententialiter ius dominii
amittere, sicut et quandoque propter alias culpas. Ad Ecclesiam
autem non pertinet punire infidelitatem in illis qui nunquam fidem
susceperunt, secundum illud apostoli, I ad Cor. V, quid mihi de
his qui foris sunt iudicare? Sed infidelitatem illorum qui fidem
susceperunt potest sententialiter punire. Et convenienter in hoc
puniuntur quod subditis fidelibus dominari non possint, hoc enim
vergere posset in magnam fidei corruptionem; quia, ut dictum est,
homo apostata suo corde machinatur malum et iurgia seminat, intendens
homines separare a fide. Et ideo quam cito aliquis per sententiam
denuntiatur excommunicatus propter apostasiam a fide, ipso facto eius
subditi sunt absoluti a dominio eius et iuramento fidelitatis quo ei
tenebantur.
Ad primum ergo dicendum quod illo tempore Ecclesia, in sui novitate,
nondum habebat potestatem terrenos principes compescendi. Et ideo
toleravit fideles Iuliano apostatae obedire in his quae non erant
contra fidem, ut maius fidei periculum vitaretur.
Ad secundum dicendum quod alia ratio est de aliis infidelibus, qui
nunquam fidem susceperunt, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod apostasia a fide totaliter separat hominem a
Deo, ut dictum est, quod non contingit in quibuscumque aliis
peccatis.
|
|