|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod epieikeia non sit
virtus. Nulla enim virtus aufert aliam virtutem. Sed epieikeia
aufert aliam virtutem, quia et tollit id quod iustum est secundum
legem; et opponi videtur severitati. Ergo epieikeia non est virtus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., in
istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent cum eas
instituunt, tamen cum fuerint institutae et firmatae, non licebit
iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas. Sed epieikes videtur
iudicare de lege, quando eam aestimat non esse servandam in aliquo
casu. Ergo epieikeia magis est vitium quam virtus.
3. Praeterea, ad epieikeiam videtur pertinere ut attendat ad
intentionem legislatoris, ut philosophus dicit, in V Ethic. Sed
interpretari intentionem legislatoris ad solum principem pertinet, unde
imperator dicit, in codice, de legibus et Constitut. Princip.,
inter aequitatem iusque interpositam interpretationem nobis solis et
oportet et licet inspicere. Ergo actus epieikeiae est illicitus. Non
ergo epieikeia est virtus.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., ponit eam virtutem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de legibus
ageretur, quia humani actus, de quibus leges dantur, in singularibus
contingentibus consistunt, quae infinitis modis variari possunt, non
fuit possibile aliquam regulam legis institui quae in nullo casu
deficeret, sed legislatores attendunt ad id quod in pluribus accidit,
secundum hoc legem ferentes; quam tamen in aliquibus casibus servare
est contra aequalitatem iustitiae, et contra bonum commune, quod lex
intendit. Sicut lex instituit quod deposita reddantur, quia hoc ut in
pluribus iustum est, contingit tamen aliquando esse nocivum, puta si
furiosus deposuit gladium et eum reposcat dum est in furia, vel si
aliquis reposcat depositum ad patriae impugnationem. In his ergo et
similibus casibus malum esset sequi legem positam, bonum autem est,
praetermissis verbis legis, sequi id quod poscit iustitiae ratio et
communis utilitas. Et ad hoc ordinatur epieikeia, quae apud nos
dicitur aequitas. Unde patet quod epieikeia est virtus.
Ad primum ergo dicendum quod epieikes non deserit iustum simpliciter,
sed iustum quod est lege determinatum. Nec etiam opponitur
severitati, quae sequitur veritatem legis in quibus oportet, sequi
autem verba legis in quibus non oportet, vitiosum est. Unde dicitur
in codice, de legibus et Constit. Princip., non dubium est in
legem committere eum qui, verba legis amplexus, contra legis nititur
voluntatem.
Ad secundum dicendum quod ille de lege iudicat qui dicit eam non esse
bene positam. Qui vero dicit verba legis non esse in hoc casu
servanda, non iudicat de lege, sed de aliquo particulari negotio quod
occurrit.
Ad tertium dicendum quod interpretatio locum habet in dubiis, in
quibus non licet, absque determinatione principis, a verbis legis
recedere. Sed in manifestis non est opus interpretatione, sed
executione.
|
|