|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod epieikeia non sit pars
iustitiae. Ut enim ex praedictis patet, duplex est iustitia, una
particularis, et alia legalis. Sed epieikeia non est pars iustitiae
particularis, quia se extendit ad omnes virtutes, sicut et iustitia
legalis. Similiter etiam non est pars iustitiae legalis, quia
operatur praeter id quod lege positum est. Ergo videtur quod epieikeia
non sit pars iustitiae.
2. Praeterea, virtus principalior non assignatur virtuti minus
principali ut pars, cardinalibus enim virtutibus, quasi
principalibus, assignantur secundariae virtutes ut partes. Sed
epieikeia videtur esse principalior virtus quam iustitia, ut ipsum
nomen sonat, dicitur enim ab epi, quod est supra, et dikaion, quod
est iustum. Ergo epieikeia non est pars iustitiae.
3. Praeterea, videtur quod epieikeia sit idem quod modestia. Nam
Philipp. IV, ubi dicitur, modestia vestra nota sit omnibus
hominibus, in Graeco habetur epieikeia. Sed secundum Tullium,
modestia est pars temperantiae. Ergo epieikeia non est pars
iustitiae.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod epieikes
est quoddam iustum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus aliqua habet
triplicem partem, scilicet partem subiectivam, integralem et quasi
potentialem. Pars autem subiectiva est de qua essentialiter
praedicatur totum, et est in minus. Quod quidem contingit
dupliciter, quandoque enim aliquid praedicatur de pluribus secundum
unam rationem, sicut animal de equo et bove; quandoque autem
praedicatur secundum prius et posterius, sicut ens praedicatur de
substantia et accidente. Epieikeia ergo est pars iustitiae communiter
dictae, tanquam iustitia quaedam existens, ut philosophus dicit, in
V Ethic. Unde patet quod epieikeia est pars subiectiva iustitiae.
Et de ea iustitia per prius dicitur quam de legali, nam legalis
iustitia dirigitur secundum epieikeiam. Unde epieikeia est quasi
superior regula humanorum actuum.
Ad primum ergo dicendum quod epieikeia correspondet proprie iustitiae
legali, et quodammodo continetur sub ea, et quodammodo excedit eam.
Si enim iustitia legalis dicatur quae obtemperat legi sive quantum ad
verba legis sive quantum ad intentionem legislatoris, quae potior est,
sic epieikeia est pars potior legalis iustitiae. Si vero iustitia
legalis dicatur solum quae obtemperat legi secundum verba legis, sic
epieikeia non est pars legalis iustitiae, sed est pars iustitiae
communiter dictae, contra iustitiam legalem divisa sicut excedens
ipsam.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V Ethic.,
epieikeia est melior quadam iustitia, scilicet legali quae observat
verba legis. Quia tamen et ipsa est iustitia quaedam, non est melior
omni iustitia.
Ad tertium dicendum quod ad epieikeiam pertinet aliquid moderari,
scilicet observantiam verborum legis. Sed modestia quae ponitur pars
temperantiae, moderatur exteriorem hominis vitam, puta in incessu vel
habitu, vel aliis huiusmodi. Potest tamen esse quod nomen
epieikeiae, apud Graecos, per quandam similitudinem transfertur ad
omnes moderationes.
|
|