|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pietas non sit donum.
Dona enim a virtutibus differunt, ut supra habitum est. Sed pietas
est quaedam virtus, ut supra habitum est. Ergo pietas non est donum.
2. Praeterea, dona sunt excellentiora virtutibus, maxime
moralibus, ut supra habitum est. Sed inter partes iustitiae religio
est potior pietate. Si ergo aliqua pars iustitiae debeat poni donum,
videtur quod magis religio deberet esse donum quam pietas.
3. Praeterea, dona manent in patria, et actus donorum, ut supra
habitum est. Sed actus pietatis non potest manere in patria, dicit
enim Gregorius, in I Moral., quod pietas cordis viscera
misericordiae operibus replet; et sic non erit in patria, ubi nulla
erit miseria. Ergo pietas non est donum.
Sed contra est quod Isaiae XI ponitur inter dona.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, dona spiritus sancti
sunt quaedam habituales animae dispositiones quibus est prompte mobilis
a spiritu sancto. Inter cetera autem, movet nos spiritus sanctus ad
hoc quod affectum quendam filialem habeamus ad Deum, secundum illud
Rom. VIII, accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo
clamamus, abba, pater. Et quia ad pietatem proprie pertinet officium
et cultum patri exhibere, consequens est quod pietas secundum quam
cultum et officium exhibemus Deo ut patri per instinctum spiritus
sancti sit spiritus sancti donum.
Ad primum ergo dicendum quod pietas quae exhibet patri carnali officium
et cultum, est virtus, sed pietas quae est donum, hoc exhibet Deo ut
patri.
Ad secundum dicendum quod exhibere cultum Deo ut creatori, quod facit
religio, est excellentius quam exhibere cultum patri carnali, quod
facit pietas quae est virtus. Sed exhibere cultum Deo ut patri est
adhuc excellentius quam exhibere cultum Deo ut creatori et domino.
Unde religio est potior pietate virtute, sed pietas secundum quod est
donum, est potior religione.
Ad tertium dicendum quod sicut per pietatem quae est virtus exhibet
homo officium et cultum non solum patri carnali, sed etiam omnibus
sanguine iunctis, secundum quod pertinent ad patrem; ita etiam pietas
secundum quod est donum, non solum exhibet cultum et officium Deo,
sed omnibus hominibus inquantum pertinent ad Deum. Et propter hoc ad
ipsam pertinet honorare sanctos, non contradicere Scripturae, sive
intellectae sive non intellectae, sicut Augustinus dicit, in II de
Doct. Christ. Ipsa etiam ex consequenti subvenit in miseria
constitutis. Et quamvis iste actus non habeat locum in patria,
praecipue post diem iudicii, habebit tamen locum praecipuus actus
eius, qui est revereri Deum affectu filiali, quod praecipue tunc
erit, secundum illud Sap. V, ecce quomodo computati sunt inter
filios Dei. Erit etiam mutua honoratio sanctorum ad invicem. Nunc
autem, ante diem iudicii, miserentur sancti etiam eorum qui in statu
huius miseriae vivunt.
|
|