|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod dono pietatis non
respondeat secunda beatitudo, scilicet, beati mites. Pietas enim est
donum respondens iustitiae. Ad quam magis pertinet quarta beatitudo,
scilicet, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, vel etiam quinta,
beati misericordes, quia, ut dictum est, opera misericordiae
pertinent ad pietatem. Non ergo secunda beatitudo pertinet ad donum
pietatis.
2. Praeterea, donum pietatis dirigitur dono scientiae, quod
adiungitur in connumeratione donorum Isaiae XI. Ad idem autem se
extendunt dirigens et exequens. Cum igitur ad scientiam pertineat
tertia beatitudo, scilicet, beati qui lugent, videtur quod non
pertineat ad pietatem secunda beatitudo.
3. Praeterea, fructus respondent beatitudinibus et donis, ut supra
habitum est. Sed inter fructus, bonitas et benignitas magis videntur
convenire cum pietate quam mansuetudo, quae pertinet ad mititatem.
Ergo secunda beatitudo non respondet dono pietatis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, pietas congruit mitibus.
Respondeo dicendum quod in adaptatione beatitudinum ad dona duplex
convenientia potest attendi. Una quidem secundum rationem ordinis,
quam videtur Augustinus fuisse secutus. Unde primam beatitudinem
attribuit infimo dono, scilicet timori; secundam autem scilicet,
beati mites, attribuit pietati; et sic de aliis. Alia convenientia
potest attendi secundum propriam rationem doni et beatitudinis. Et
secundum hoc, oporteret adaptare beatitudines donis secundum obiecta et
actus. Et ita pietati magis responderet quarta et quinta beatitudo
quam secunda. Secunda tamen beatitudo habet aliquam convenientiam cum
pietate, inquantum scilicet per mansuetudinem tolluntur impedimenta
actuum pietatis.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod secundum proprietatem beatitudinum et
donorum, oportet quod eadem beatitudo respondeat scientiae et pietati.
Sed secundum rationem ordinis, diversae beatitudines eis adaptantur,
observata tamen aliquali convenientia, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod bonitas et benignitas in fructibus directe
attribui possunt pietati, mansuetudo autem indirecte, inquantum tollit
impedimenta actuum pietatis, ut dictum est.
|
|