|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod praecepta Decalogi non
sint praecepta iustitiae. Intentio enim legislatoris est cives facere
virtuosos secundum omnem virtutem, ut dicitur in II Ethic., unde
et in V Ethic. dicitur quod lex praecipit de omnibus actibus virtutum
omnium. Sed praecepta Decalogi sunt prima principia totius divinae
legis. Ergo praecepta Decalogi non pertinent ad solam iustitiam.
2. Praeterea, ad iustitiam videntur pertinere praecipue praecepta
iudicialia, quae contra moralia dividuntur, ut supra habitum est.
Sed praecepta Decalogi sunt praecepta moralia, ut ex supra dictis
patet. Ergo praecepta Decalogi non sunt praecepta iustitiae.
3. Praeterea, lex praecipue tradit praecepta de actibus iustitiae
pertinentibus ad bonum commune, puta de officiis publicis, et aliis
huiusmodi. Sed de his non fit mentio in praeceptis Decalogi. Ergo
videtur quod praecepta Decalogi non pertineant proprie ad iustitiam.
4. Praeterea, praecepta Decalogi distinguuntur in duas tabulas
secundum dilectionem Dei et proximi, quae pertinent ad virtutem
caritatis. Ergo praecepta Decalogi magis pertinent ad caritatem quam
ad iustitiam.
Sed contra est quod iustitia sola videtur esse virtus per quam
ordinamur ad alterum. Sed per omnia praecepta Decalogi ordinamur ad
alterum, ut patet discurrenti per singula. Ergo omnia praecepta
Decalogi pertinent ad iustitiam.
Respondeo dicendum quod praecepta Decalogi sunt prima praecepta
legis, et quibus statim ratio naturalis assentit sicut
manifestissimis. Manifestissime autem ratio debiti, quae requiritur
ad praeceptum, apparet in iustitia, quae est ad alterum, quia in his
quae spectant ad seipsum, videtur primo aspectui quod homo sit sui
dominus, et quod liceat ei facere quodlibet; sed in his quae sunt ad
alterum, manifeste apparet quod homo est alteri obligatus ad reddendum
ei quod debet. Et ideo praecepta Decalogi oportuit ad iustitiam
pertinere. Unde tria prima praecepta sunt de actibus religionis, quae
est potissima pars iustitiae; quartum autem praeceptum est de actu
pietatis, quae est pars iustitiae secunda; alia vero sex dantur de
actibus iustitiae communiter dictae, quae inter aequales attenditur.
Ad primum ergo dicendum quod lex intendit omnes homines facere
virtuosos, sed ordine quodam, ut scilicet prius tradat eis praecepta
de his in quibus est manifestior ratio debiti, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod iudicialia praecepta sunt quaedam
determinationes moralium praeceptorum prout ordinantur ad proximum,
sicut et caeremonialia sunt quaedam determinationes moralium
praeceptorum prout ordinantur ad Deum. Unde neutra praecepta
continentur in Decalogo. Sunt tamen determinationes praeceptorum
Decalogi. Et sic ad iustitiam pertinent.
Ad tertium dicendum quod ea quae pertinent ad bonum commune oportet
diversimode dispensari secundum hominum diversitatem. Et ideo non
fuerunt ponenda inter praecepta Decalogi, sed inter praecepta
iudicialia.
Ad quartum dicendum quod praecepta Decalogi pertinent ad caritatem
sicut ad finem, secundum illud I ad Tim. I, finis praecepti
caritas est. Sed ad iustitiam pertinent inquantum immediate sunt de
actibus iustitiae.
|
|