|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod primum praeceptum
Decalogi inconvenienter tradatur. Magis enim homo est obligatus Deo
quam patri carnali, secundum illud Heb. XII, quanto magis
obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Sed praeceptum pietatis,
qua honoratur pater, ponitur affirmative, cum dicitur, honora patrem
tuum et matrem tuam. Ergo multo magis primum praeceptum religionis,
qua honoratur Deus, debuit proponi affirmative, praesertim cum
affirmatio sit naturaliter prior negatione.
2. Praeterea, primum praeceptum Decalogi ad religionem pertinet,
ut dictum est. Sed religio, cum sit una virtus, habet unum actum.
In primo autem praecepto prohibentur tres actus, nam primo dicitur,
non habebis deos alienos coram me; secundo dicitur, non facies tibi
sculptile; tertio, non adorabis ea, neque coles. Ergo
inconvenienter traditur primum praeceptum.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de decem chordis, quod
per primum praeceptum excluditur vitium superstitionis. Sed multae
sunt aliae noxiae superstitiones praeter idololatriam, ut supra dictum
est. Insufficienter ergo prohibetur sola idololatria.
In contrarium est auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod ad legem pertinet facere homines bonos. Et
ideo oportet praecepta legis ordinari secundum ordinem generationis,
qua scilicet homo fit bonus. In ordine autem generationis duo sunt
attendenda. Quorum primum est quod prima pars primo constituitur,
sicut in generatione animalis primo generatur cor, et in domo primo fit
fundamentum. In bonitate autem animae prima pars est bonitas
voluntatis, ex qua aliquis homo bene utitur qualibet alia bonitate.
Bonitas autem voluntatis attenditur ad obiectum suum, quod est finis.
Et ideo in eo qui erat per legem instituendus ad virtutem, primo
oportuit quasi iacere quoddam fundamentum religionis, per quam homo
debite ordinatur in Deum, qui est ultimus finis humanae voluntatis.
Secundo attendendum est in ordine generationis quod primo contraria et
impedimenta tolluntur, sicut agricola primo purgat agrum, et postea
proiicit semina, secundum illud Ierem. IV, novate vobis novale,
et nolite serere super spinas. Et ideo circa religionem primo homo
erat instituendus ut impedimenta verae religionis excluderet.
Praecipuum autem impedimentum religionis est quod homo falso Deo
inhaereat, secundum illud Matth. VI, non potestis servire Deo et
mammonae. Et ideo in primo praecepto legis excluditur cultus falsorum
deorum.
Ad primum ergo dicendum quod etiam circa religionem ponitur unum
praeceptum affirmativum, scilicet, memento ut diem sabbati
sanctifices. Sed erant praemittenda praecepta negativa, quibus
impedimenta religionis tollerentur. Quamvis enim affirmatio
naturaliter sit prior negatione, tamen in via generationis negatio,
qua removentur impedimenta, est prior, ut dictum est. Et praecipue
in rebus divinis in quibus negationes praeferuntur affirmationibus,
propter insufficientiam nostram, ut Dionysius dicit, II cap.
Cael. Hier.
Ad secundum dicendum quod cultus alienorum deorum dupliciter apud
aliquos observabatur. Quidam enim quasdam creaturas pro diis colebant
absque institutione imaginum, unde Varro dixit quod antiqui Romani
diu sine simulacris deos coluerunt. Et hic cultus prohibetur primo,
cum dicitur, non habebis deos alienos. Apud alios autem erat cultus
falsorum deorum sub quibusdam imaginibus. Et ideo opportune prohibetur
et ipsarum imaginum institutio, cum dicitur, non facies tibi
sculptile; et imaginum ipsarum cultus, cum dicitur, non coles ea, et
cetera.
Ad tertium dicendum quod omnes aliae superstitiones procedunt ex aliquo
pacto cum Daemonibus inito tacito vel expresso. Et ideo omnes
intelliguntur prohiberi in hoc quod dicitur, non habebis deos alienos.
|
|