|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod secundum praeceptum
Decalogi non convenienter tradatur. Hoc enim praeceptum, non assumes
nomen Dei tui in vanum, sic exponitur in Glossa Exod. XX,
idest, non existimes creaturam esse filium Dei, per quod prohibetur
error contra fidem. Et Deut. V exponitur, non assumes nomen Dei
tui in vanum, scilicet, nomen Dei ligno et lapidi attribuendo, per
quod prohibetur falsa confessio, quae est actus infidelitatis, sicut
et error. Infidelitas autem est prior superstitione, sicut et fides
religione. Ergo hoc praeceptum debuit praemitti primo, in quo
prohibetur superstitio.
2. Praeterea, nomen Dei ad multa assumitur, sicut ad laudandum,
ad miracula faciendum, et universaliter ad omnia quae dicuntur vel
fiunt a nobis, secundum illud Coloss. III, omne quodcumque
facitis in verbo vel opere, in nomine domini facite. Ergo praeceptum
quo prohibetur nomen Dei assumi in vanum, videtur universalius esse
quam praeceptum quo prohibetur superstitio. Et ita debuit ei
praemitti.
3. Praeterea, Exod. XX exponitur illud praeceptum, non assumes
nomen Dei tui in vanum, iurando scilicet pro nihilo. Unde videtur
per hoc prohiberi vana iuratio, quae scilicet est sine iudicio. Sed
multo gravior est falsa iuratio, quae est sine veritate; et iniusta
iuratio, quae est sine iustitia. Ergo magis debuerunt illa prohiberi
per hoc praeceptum.
4. Praeterea, multo gravius peccatum est blasphemia, vel quidquid
fiat verbo vel facto in contumeliam Dei, quam periurium. Ergo
blasphemia et alia huiusmodi magis debuerunt per hoc praeceptum
prohiberi.
5. Praeterea, multa sunt Dei nomina. Ergo non debuit
indeterminate dici, non assumes nomen Dei tui in vanum.
Sed in contrarium est Scripturae auctoritas.
Respondeo dicendum quod oportet prius impedimenta verae religionis
excludere in eo qui instituitur ad virtutem, quam eum in vera religione
fundare. Opponitur autem verae religioni aliquid dupliciter. Uno
modo, per excessum, quando scilicet id quod est religionis alteri
indebite exhibetur, quod pertinet ad superstitionem. Alio modo,
quasi per defectum reverentiae, cum scilicet Deus contemnitur, quod
pertinet ad vitium irreligiositatis, ut supra habitum est.
Superstitio autem impedit religionem quantum ad hoc, ne suscipiatur
Deus ad colendum. Ille autem cuius animus implicatus est indebito
cultui, non potest simul debitum Dei cultum suscipere, secundum illud
Isaiae XXVIII, angustatum est stratum, ut alter decidat,
scilicet Deus verus vel falsus a corde hominis, et pallium breve
utrumque operire non potest. Per irreligiositatem autem impeditur
religio quantum ad hoc, ne Deus, postquam susceptus est, honoretur.
Prius autem est Deum suscipere ad colendum quam eum susceptum
honorare. Et ideo praemittitur praeceptum quo prohibetur superstitio
secundo praecepto, quo prohibetur periurium, ad irreligiositatem
pertinens.
Ad primum ergo dicendum quod illae expositiones sunt mysticae.
Litteralis autem expositio est quae habetur Deut. V, non assumes
nomen Dei tui in vanum, scilicet iurando pro re quae non est.
Ad secundum dicendum quod non prohibetur quaelibet assumptio divini
nominis per hoc praeceptum, sed proprie illa qua sumitur divinum nomen
ad confirmationem humani verbi per modum iuramenti, quia ista assumptio
divini nominis est frequentior apud homines. Potest tamen ex
consequenti intelligi ut per hoc prohibeatur omnis inordinata divini
nominis assumptio. Et secundum hoc procedunt illae expositiones de
quibus supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod pro nihilo iurare dicitur ille qui iurat pro
eo quod non est, quod pertinet ad falsam iurationem, quae
principaliter periurium nominatur, ut supra dictum est. Quando enim
aliquis falsum iurat, tunc iuratio est vana secundum seipsam, quia non
habet firmamentum veritatis. Quando autem aliquis iurat sine iudicio
ex aliqua levitate, si verum iurat, non est ibi vanitas ex parte
ipsius iuramenti, sed solum ex parte iurantis.
Ad quartum dicendum quod sicut ei qui instruitur in aliqua scientia
primo proponuntur quaedam communia documenta, ita etiam lex, quae
instituit hominem ad virtutem, in praeceptis Decalogi, quae sunt
prima, ea proposuit, vel prohibendo vel mandando, quae communius in
cursu humanae vitae solent accidere. Et ideo inter praecepta Decalogi
prohibetur periurium, quod frequentius accidit quam blasphemia, in
quam homo rarius prolabitur.
Ad quintum dicendum quod nominibus Dei debetur reverentia ex parte rei
significatae, quae est una, non autem ratione vocum significantium,
quae sunt multae. Et ideo singulariter dixit, non assumes nomen Dei
tui in vanum, quia non differt per quodcumque nomen Dei periurium
committatur.
|
|