|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter tertium
praeceptum Decalogi tradatur, scilicet de sanctificatione sabbati.
Hoc enim praeceptum, spiritualiter intellectum, est generale, dicit
enim Ambrosius, super illud Luc. XIII, archisynagogus indignans
quia sabbato curasset, lex, inquit, in sabbato non hominem curare,
sed servilia opera facere, idest peccatis gravari, prohibet.
Secundum autem litteralem sensum, est praeceptum caeremoniale,
dicitur enim Exod. XXXI, videte ut sabbatum meum custodiatis,
quia signum est inter me et vos in generationibus vestris. Praecepta
autem Decalogi et sunt praecepta spiritualia, et sunt moralia.
Inconvenienter ergo ponitur inter praecepta Decalogi.
2. Praeterea, caeremonialia legis praecepta continent sacra,
sacrificia, sacramenta et observantias, ut supra habitum est. Ad
sacra autem pertinebant non solum sacri dies, sed etiam sacra loca et
sacra vasa et alia huiusmodi. Similiter etiam erant multi sacri dies
praeter sabbatum. Inconveniens igitur est quod, praetermissis omnibus
aliis caeremonialibus, de sola observantia sabbati fit mentio.
3. Praeterea, quicumque transgreditur praeceptum Decalogi,
peccat. Sed in veteri lege aliqui transgredientes observantiam sabbati
non peccabant, sicut circumcidentes pueros octava die, et sacerdotes
in templo sabbatis operantes. Et Elias, cum quadraginta diebus
pervenisset ad montem Dei Horeb, consequens est quod in sabbato
itineraverit. Similiter etiam sacerdotes, dum circumferrent septem
diebus arcam domini, ut legitur Iosue VI, intelliguntur eam die
sabbati circumtulisse. Dicitur etiam Luc. XIII, nonne
unusquisque vestrum solvit bovem suum aut asinum et ducit adaquare?
Ergo inconvenienter ponitur inter praecepta Decalogi.
4. Praeterea, praecepta Decalogi sunt etiam in nova lege
observanda. Sed in nova lege non servatur hoc praeceptum, nec quantum
ad diem sabbati, nec quantum ad diem dominicam, in qua et cibi
coquuntur, et itinerantur et piscantur homines, et alia multa
huiusmodi faciunt. Ergo inconvenienter traditur praeceptum de
observantia sabbati.
Sed in contrarium est Scripturae auctoritas.
Respondeo dicendum quod, remotis impedimentis verae religionis per
primum et secundum praeceptum Decalogi, ut supra dictum est,
consequens fuit ut tertium praeceptum poneretur, per quod homines in
vera religione fundarentur. Ad religionem autem pertinet cultum Deo
exhibere. Sicut autem in Scriptura divina traduntur nobis sub
aliquibus corporalium rerum similitudinibus, ita cultus exterior Deo
exhibetur per aliquod sensibile signum. Et quia ad interiorem cultum,
qui consistit in oratione et devotione, magis inducitur homo ex
interiori spiritus sancti instinctu, praeceptum legis dandum fuit de
exteriori cultu secundum aliquod sensibile signum. Et quia praecepta
Decalogi sunt quasi quaedam prima et communia legis principia, ideo in
tertio praecepto Decalogi praecipitur exterior Dei cultus sub signo
communis beneficii quod pertinet ad omnes, scilicet ad repraesentandum
opus creationis mundi, a quo requievisse dicitur Deus septimo die, in
cuius signum, dies septima mandatur sanctificanda, idest deputanda ad
vacandum Deo. Et ideo Exod. XX, praemisso praecepto de
sanctificatione sabbati, assignatur ratio, quia sex diebus fecit Deus
caelum et terram, et in die septimo requievit.
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum de sanctificatione sabbati,
litteraliter intellectum, est partim morale, partim caeremoniale.
Morale quidem, quantum ad hoc quod homo deputet aliquod tempus vitae
suae ad vacandum divinis. Inest enim homini naturalis inclinatio ad
hoc quod cuilibet rei necessariae deputetur aliquod tempus, sicut
corporali refectioni, somno et aliis huiusmodi. Unde etiam spirituali
refectioni, qua mens hominis in Deo reficitur, secundum dictamen
rationis naturalis aliquod tempus deputat homo. Et sic habere aliquod
tempus deputatum ad vacandum divinis, cadit sub praecepto morali. Sed
inquantum in hoc praecepto determinatur speciale tempus in signum
creationis mundi, sic est praeceptum caeremoniale. Similiter etiam
caeremoniale est secundum allegoricam significationem, prout fuit
figura quietis Christi in sepulcro, quae fuit septima die. Et
similiter secundum moralem significationem, prout significat
cessationem ab omni actu peccati et quietem mentis in Deo, et secundum
hoc quodammodo est praeceptum generale. Similiter etiam caeremoniale
est secundum significationem anagogicam, prout scilicet praefigurat
quietem fruitionis Dei quae erit in patria. Unde praeceptum de
sanctificatione sabbati ponitur inter praecepta Decalogi inquantum est
praeceptum morale, non inquantum est caeremoniale.
Ad secundum dicendum quod aliae caeremoniae legis sunt signa aliquorum
particularium effectuum Dei. Sed observatio sabbati est signum
generalis beneficii, scilicet productionis universae creaturae. Et
ideo convenientius poni debuit inter generalia praecepta Decalogi quam
aliquod aliud caeremoniale legis.
Ad tertium dicendum quod in observantia sabbati duo sunt consideranda.
Quorum unum est sicut finis, et hoc est ut homo vacet rebus divinis.
Quod significatur in hoc quod dicit, memento ut diem sabbati
sanctifices, illa enim sanctificari dicuntur in lege quae divino cultui
applicantur. Aliud autem est cessatio operum, quae significatur cum
subditur, septimo die domini Dei tui, non facies omne opus. Sed de
quo opere intelligatur, apparet per id quod exponitur Levit.
XXIII, omne opus servile non facietis in eo. Opus autem servile
dicitur a servitute. Est autem triplex servitus. Una quidem qua homo
servit peccato, secundum illud, qui facit peccatum, servus est
peccati. Et secundum hoc, omne opus peccati dicitur servile. Alia
vero servitus est qua homo servit homini. Est autem homo alterius
servus non secundum mentem, sed secundum corpus, ut supra habitum
est. Et ideo opera servilia, secundum hoc, dicuntur opera corporalia
in quibus unus homo alteri servit. Tertia autem est servitus Dei.
Et secundum hoc, opus servile posset dici opus latriae, quod pertinet
ad Dei servitium. Si autem sic intelligatur opus servile, non
prohibetur in die sabbati. Quia hoc esset contrarium fini
observationis sabbati, homo enim ad hoc ab aliis operibus abstinet in
die sabbati, ut vacet operibus ad Dei servitutem pertinentibus. Et
inde est quod, sicut dicitur Ioan. VII, circumcisionem accipit
homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi. Inde etiam est quod,
sicut dicitur Matth. XII, sabbatis sacerdotes in templo sabbatum
violant, idest, corporaliter in sabbato operantur, et sine crimine
sunt. Et sic etiam sacerdotes in sabbato circumferentes arcam non
transgrediebantur praeceptum de observantia sabbati. Et similiter
etiam nullius spiritualis actus exercitium est contra observantiam
sabbati, puta si quis doceat verbo vel scripto, unde Num.
XXVIII, dicit Glossa quod fabri et huiusmodi artifices otiantur
in die sabbati. Lector autem divinae legis vel doctor ab opere suo non
desinit, nec tamen contaminatur sabbatum, sicut sacerdotes in templo
sabbatum violant, et sine crimine sunt. Sed alia opera servilia,
quae dicuntur servilia primo vel secundo modo, contrariantur
observantiae sabbati, inquantum impediunt applicationem hominis ad
divina. Et quia impeditur magis homo a rebus divinis per opus peccati
quam per opus licitum, quamvis sit corporale; ideo magis contra hoc
praeceptum agit qui peccat in die festo quam qui aliquod corporale opus
licitum facit. Unde Augustinus dicit, in libro de decem chordis,
melius faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile quam in theatro
seditiosus existeret. Et melius feminae eorum die sabbati lanam
facerent quam tota die in Neomeniis suis impudice saltarent. Non
autem qui peccat venialiter in sabbato contra hoc praeceptum facit,
quia peccatum veniale non excludit sanctitatem. Opera etiam corporalia
ad spiritualem Dei cultum non pertinentia intantum servilia dicuntur
inquantum proprie pertinent ad servientes, inquantum vero sunt communia
et servis et liberis, servilia non dicuntur. Quilibet autem, tam
servus quam liber, tenetur in necessariis providere non tantum sibi,
sed etiam proximo, praecipue quidem in his quae ad salutem corporis
pertinent, secundum illud Prov. XXIV, erue eos qui ducuntur ad
mortem; secundario autem etiam in damno rerum vitando, secundum illud
Deut. XXII, non videbis bovem aut ovem fratris tui errantem et
praeteribis, sed reduces fratri tuo. Et ideo opus corporale pertinens
ad conservandam salutem proprii corporis non violat sabbatum, non enim
est contra observantiam sabbati quod aliquis comedat, et alia huiusmodi
faciat quibus salus corporis conservatur. Et propter hoc Machabaei
non polluerunt sabbatum pugnantes ad sui defensionem die sabbati, ut
legitur I Machab. II. Similiter etiam nec Elias fugiens a facie
Iezabel in die sabbati. Et propter hoc etiam dominus, Matth.
XII, excusat discipulos suos, qui colligebant spicas in die sabbati
propter necessitatem quam patiebantur. Similiter etiam opus corporale
quod ordinatur ad salutem corporalem alterius, non est contra
observantiam sabbati. Unde dominus, Ioan. VII, mihi indignamini
quia totum hominem salvum feci in sabbato? Similiter etiam opus
corporale quod ordinatur ad imminens damnum rei exterioris vitandum,
non violat sabbatum. Unde dominus dicit, Matth. XII, quis erit
ex vobis homo qui habet unam ovem, et ceciderit sabbato in foveam,
nonne tenebit et levabit eam?
Ad quartum dicendum quod observatio diei dominicae in nova lege
succedit observantiae sabbati non ex vi praecepti legis, sed ex
constitutione Ecclesiae et consuetudine populi Christiani. Nec etiam
huiusmodi observatio est figuralis, sicut fuit observatio sabbati in
veteri lege. Et ideo non est ita arcta prohibitio operandi in die
dominica sicut in die sabbati, sed quaedam opera conceduntur in die
dominica quae in die sabbati prohibebantur, sicut decoctio ciborum et
alia huiusmodi. Et etiam in quibusdam operibus prohibitis facilius
propter necessitatem dispensatur in nova quam in veteri lege, quia
figura pertinet ad protestationem veritatis, quam nec in modico
praeterire oportet; opera autem secundum se considerata immutari
possunt pro loco et tempore.
|
|