|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter tradatur
quartum praeceptum, de honoratione parentum. Hoc enim praeceptum
pertinet ad pietatem. Sed sicut pietas est pars iustitiae, ita etiam
observantia et gratia, et alia de quibus dictum est. Ergo videtur
quod non debuit dari speciale praeceptum de pietate, cum de aliis non
detur.
2. Praeterea, pietas non solum exhibet cultum parentibus, sed etiam
patriae et aliis sanguine coniunctis et patriae benevolis, ut supra
dictum est. Inconvenienter ergo in hoc quarto praecepto fit mentio
solum de honoratione patris et matris.
3. Praeterea, parentibus non solum debetur honoris reverentia, sed
etiam sustentatio. Ergo insufficienter sola parentum honoratio
praecipitur.
4. Praeterea, contingit quandoque quod aliqui qui honorant parentes
cito moriuntur, et e contrario qui parentes non honorant diu vivunt.
Inconvenienter ergo additur huic praecepto haec promissio, ut sis
longaevus super terram.
In contrarium est auctoritas sacrae Scripturae.
Respondeo dicendum quod praecepta Decalogi ordinantur ad dilectionem
Dei et proximi. Inter proximos autem, maxime obligamur parentibus.
Et ideo immediate post praecepta ordinantia nos in Deum, ponitur
praeceptum ordinans nos ad parentes, qui sunt particulare principium
nostri esse, sicut Deus est universale principium. Et sic est
quaedam affinitas huius praecepti ad praecepta primae tabulae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, pietas
ordinatur ad reddendum debitum parentibus, quod communiter ad omnes
pertinet. Et ideo inter praecepta Decalogi, quae sunt communia,
magis debet poni aliquid pertinens ad pietatem quam ad alias partes
iustitiae, quae respiciunt aliquod debitum speciale.
Ad secundum dicendum quod per prius debetur aliquid parentibus quam
patriae et consanguineis, quia per hoc quod sumus a parentibus nati,
pertinent ad nos et consanguinei et patria. Et ideo, cum praecepta
Decalogi sint prima praecepta legis, magis per ea ordinatur homo ad
parentes quam ad patriam vel ad alios consanguineos. Nihilominus tamen
in hoc praecepto, quod est de honoratione parentum, intelligitur
mandari quidquid pertinet ad reddendum debitum cuicumque personae,
sicut secundarium includitur in principali.
Ad tertium dicendum quod parentibus inquantum huiusmodi, debetur
reverentiae honor. Sed sustentatio et alia debentur eis ratione
alicuius accidentis, puta inquantum sunt indigentes, vel secundum
aliquid huiusmodi, ut supra dictum est. Et quia quod est per se prius
est eo quod est per accidens, ideo inter prima praecepta legis, quae
sunt praecepta Decalogi, specialiter praecipitur honoratio parentum.
In qua tamen, sicut in quodam principali, intelligitur mandari et
sustentatio et quidquid aliud debetur parentibus.
Ad quartum dicendum quod longaevitas promittitur honorantibus parentes
non solum quantum ad futuram vitam, sed etiam quantum ad praesentem,
secundum illud apostoli, I ad Tim. IV, pietas ad omnia utilis
est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae. Et hoc
rationabiliter. Qui enim gratus est beneficio meretur secundum quandam
congruentiam ut sibi beneficium conservetur, propter ingratitudinem
autem meretur aliquis beneficium perdere. Beneficium autem vitae
corporalis, post Deum, a parentibus habemus. Et ideo ille qui
honorat parentes, quasi beneficio gratus, meretur vitae
conservationem, qui autem non honorat parentes, tanquam ingratus,
meretur vita privari. Quia tamen praesentia bona vel mala non cadunt
sub merito vel demerito nisi inquantum ordinantur ad futuram
remunerationem, ut dictum est; ideo quandoque secundum occultam
rationem divinorum iudiciorum, quae maxime futuram remunerationem
respiciunt, ideo aliqui qui sunt pii in parentes citius vita
privantur, alii vero qui sunt impii in parentes diutius vivunt.
|
|