|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod alia sex praecepta
Decalogi inconvenienter tradantur. Non enim sufficit ad salutem quod
aliquis proximo suo non noceat, sed requiritur quod ei debitum reddat,
secundum illud Rom. XIII, reddite omnibus debita. Sed in sex
ultimis praeceptis solum prohibetur nocumentum proximo inferendum.
Ergo inconvenienter praedicta praecepta traduntur.
2. Praeterea, in praedictis praeceptis prohibentur homicidium,
adulterium, furtum et falsum testimonium. Sed multa alia nocumenta
possunt proximo inferri, ut patet ex his quae supra determinata sunt.
Ergo videtur quod inconvenienter sint tradita huiusmodi praecepta.
3. Praeterea, concupiscentia dupliciter accipi potest, uno modo,
secundum quod est actus voluntatis, ut dicitur Sap. VI,
concupiscentia sapientiae perducit ad regnum perpetuum; alio modo,
secundum quod est actus sensualitatis, sicut dicitur Iac. IV, unde
bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis quae militant in
membris vestris? Sed per praeceptum Decalogi non prohibetur
concupiscentia sensualitatis, quia secundum hoc, primi motus essent
peccata mortalia, utpote contra praeceptum Decalogi existentes.
Similiter etiam non prohibetur concupiscentia voluntatis, quia haec
includitur in quolibet peccato. Inconvenienter ergo inter praecepta
Decalogi ponuntur quaedam concupiscentiae prohibitiva.
4. Praeterea, homicidium est gravius peccatum quam adulterium vel
furtum. Sed non ponitur aliquod praeceptum prohibitivum
concupiscentiae homicidii. Ergo etiam inconvenienter ponuntur quaedam
praecepta prohibitiva concupiscentiae furti et adulterii.
Sed in contrarium est auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod sicut per partes iustitiae debitum redditur
aliquibus determinatis personis quibus homo ex aliqua speciali ratione
obligatur, ita etiam per iustitiam proprie dictam aliquis debitum
reddit communiter omnibus. Et ideo post tria praecepta pertinentia ad
religionem, qua redditur debitum Deo et post quartum praeceptum, quod
est pietatis, qua redditur parentibus debitum, in quo includitur omne
debitum quod ex aliqua speciali ratione debetur; necesse fuit quod
ponerentur consequenter alia praecepta pertinentia ad iustitiam proprie
dictam, quae indifferenter omnibus debitum reddit.
Ad primum ergo dicendum quod communiter ad hoc obligatur homo ut nulli
inferat nocumentum. Et ideo praecepta negativa, quibus prohibentur
nocumenta quae possunt proximis inferri, tanquam communia, fuerunt
ponenda inter praecepta Decalogi. Ea vero quae sunt proximis
exhibenda, diversimode exhibentur diversis. Et ideo non fuerunt inter
praecepta Decalogi ponenda de his affirmativa praecepta.
Ad secundum dicendum quod omnia alia nocumenta quae proximis
inferuntur, possunt ad ista reduci quae his praeceptis prohibentur
tanquam ad quaedam communiora et principaliora. Nam omnia nocumenta
quae in personam proximi inferuntur, intelliguntur prohiberi in
homicidio, sicut in principaliori. Quae vero inferuntur in personam
coniunctam, et maxime per modum libidinis, intelliguntur prohiberi
simul cum adulterio. Quae vero pertinent ad damna in rebus illata,
intelliguntur prohiberi simul cum furto. Quae autem pertinet ad
locutionem, sicut detractiones, blasphemiae, et si qua huiusmodi,
intelliguntur prohiberi falso testimonio, quod directius iustitiae
contrariatur.
Ad tertium dicendum quod per praecepta prohibitiva concupiscentiae non
intelligitur prohiberi primus motus concupiscentiae, qui sistit infra
limites sensualitatis. Sed prohibetur directe consensus voluntatis qui
est in opus vel in delectationem.
Ad quartum dicendum quod homicidium secundum se non est
concupiscibile, sed magis horribile, quia non habet de se rationem
alicuius boni. Sed adulterium habet aliquam rationem boni, scilicet
delectabilis. Furtum etiam habet rationem alicuius boni, scilicet
utilis. Bonum autem de se habet rationem concupiscibilis. Et ideo
fuit specialibus praeceptis prohibenda concupiscentia furti et
adulterii, non autem concupiscentia homicidii.
|
|