|
Consequenter, post iustitiam, considerandum est de fortitudine. Et
primo, de ipsa virtute fortitudinis; secundo, de partibus eius;
tertio, de dono ei correspondente; quarto, de praeceptis ad ipsam
pertinentibus. Circa fortitudinem autem consideranda sunt tria, primo
quidem, de ipsa fortitudine; secundo, de actu praecipuo eius,
scilicet de martyrio; tertio, de vitiis oppositis. Circa primum
quaeruntur duodecim. Primo, utrum fortitudo sit virtus. Secundo,
utrum sit virtus specialis. Tertio, utrum sit circa timores et
audacias. Quarto, utrum sit solum circa timorem mortis. Quinto,
utrum sit solum in rebus bellicis. Sexto, utrum sustinere sit
praecipuus actus eius. Septimo, utrum operetur propter proprium
bonum. Octavo, utrum habeat delectationem in suo actu. Nono, utrum
fortitudo maxime consistat in repentinis. Decimo, utrum utatur ira in
sua operatione. Undecimo, utrum sit virtus cardinalis. Duodecimo,
de comparatione eius ad alias virtutes cardinales.
|
|