|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod fortitudo non maxime
consistat in repentinis. Illud enim videtur esse in repentinis quod ex
inopinato provenit. Sed Tullius dicit, in sua rhetorica, quod
fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio.
Ergo fortitudo non consistit maxime in repentinis.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in I de Offic., fortis viri est
non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere, et tanquam de
specula quadam mentis obviare cogitatione provida rebus futuris, ne
forte dicat postea, ideo ista incidi, quia non arbitrabar posse
evenire. Sed ubi est aliquid repentinum, ibi non potest provideri in
futuro. Ergo operatio fortitudinis non est circa repentina.
3. Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., quod fortis
est bonae spei. Sed spes expectat aliquid in futurum, quod repugnat
repentino. Ergo operatio fortitudinis non consistit circa repentina.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
fortitudo maxime est circa quaecumque mortem inferunt, repentina
existentia.
Respondeo dicendum quod in operatione fortitudinis duo sunt
consideranda. Unum quidem, quantum ad electionem ipsius. Et sic
fortitudo non est circa repentina. Eligit enim fortis praemeditari
pericula quae possunt imminere, ut eis resistere possit, aut facilius
ea ferre, quia, ut Gregorius dicit, in quadam homilia, iacula quae
praevidentur minus feriunt, et nos mala mundi facilius ferimus, si
contra ea clipeo praescientiae praemunimur. Aliud vero est
considerandum in operatione fortitudinis quantum ad manifestationem
virtuosi habitus. Et sic fortitudo maxime est circa repentina, quia
secundum philosophum, in III Ethic., in repentinis periculis
maxime manifestatur fortitudinis habitus. Habitus enim agit in modum
naturae. Unde quod aliquis absque praemeditatione faciat ea quae sunt
virtutis, cum necessitas imminet propter repentina pericula, hoc
maxime manifestat quod sit fortitudo habitualiter in anima confirmata.
Potest autem aliquis etiam qui habitu fortitudinis caret, ex diuturna
praemeditatione animum suum contra pericula praeparare. Qua
praeparatione etiam fortis utitur, cum tempus adest.
Et per hoc patet responsio ab obiecta.
|
|