|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod fortis non utatur ira in
suo actu. Nullus enim debet assumere quasi instrumentum suae actionis
illud quo non potest uti pro suo arbitrio. Sed homo non potest uti ira
pro suo arbitrio, ut scilicet possit eam assumere cum velit et deponere
cum velit, ut enim philosophus dicit, in libro de memoria, quando
passio corporalis mota est, non statim quiescit ut homo vult. Ergo
fortis non debet assumere iram ad suam operationem.
2. Praeterea, ille qui per seipsum sufficit ad aliquid agendum, non
debet in auxilium sui assumere illud quod est infirmius et
imperfectius. Sed ratio per seipsam sufficit ad opus fortitudinis
exequendum, in quo iracundia deficit. Unde Seneca dicit, in libro
de ira, non ad providendum tantum, sed ad res gerendas satis est per
se ipsa ratio. Et quid stultius est quam hanc ab iracundia petere
praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab
aegra? Ergo fortitudo non debet iram assumere.
3. Praeterea, sicut propter iram aliqui vehementius opera
fortitudinis exequuntur, ita etiam et propter tristitiam vel
concupiscentiam, unde philosophus dicit, in III Ethic., quod
ferae propter tristitiam seu dolorem incitantur ad pericula, et
adulteri propter concupiscentiam multa audacia operantur. Sed
fortitudo non assumit ad suum actum neque tristitiam neque
concupiscentiam. Ergo, pari ratione, non debet assumere iram.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod furor
cooperatur fortibus.
Respondeo dicendum quod de ira et ceteris animae passionibus, sicut
supra dictum est, aliter sunt locuti Peripatetici, et aliter
Stoici. Stoici enim et iram et omnes alias animae passiones ab animo
sapientis, sive virtuosi, excludebant. Peripatetici vero, quorum
princeps fuit Aristoteles, iram et alias animae passiones attribuebant
virtuosis, sed moderatas ratione. Et forte quantum ad rem non
differebant, sed solum quantum ad modum loquendi. Nam Peripatetici
omnes motus appetitus sensitivi, qualitercumque se habentes, passiones
animae nominabant, ut supra habitum est, et quia appetitus sensitivus
movetur per imperium rationis ad hoc quod cooperetur ad promptius
agendum, idcirco ponebant et iram et alias passiones animae assumendas
esse a virtuosis, moderatas secundum imperium rationis. Stoici vero
vocabant passiones animae immoderatos quosdam affectus appetitus
sensitivi (unde nominabant eos aegritudines vel morbos), et ideo
penitus eos a virtute separabant. Sic ergo iram moderatam assumit
fortis ad suum actum, non autem iram immoderatam.
Ad primum ergo dicendum quod ira moderata secundum rationem subiicitur
imperio rationis. Unde consequens est ut homo ea utatur pro suo
arbitrio, non autem si esset immoderata.
Ad secundum dicendum quod ratio non assumit iram ad sui actum quasi
auxilium ab ea accipiens, sed quia utitur appetitu sensitivo ut
instrumento, sicut et membris corporis. Nec est inconveniens si
instrumentum sit imperfectius principali agente, ut martellus fabro.
Seneca autem sectator fuit Stoicorum, et directe contra Aristotelem
verba praemissa proponit.
Ad tertium dicendum quod, cum fortitudo, sicut dictum est, habeat
duos actus, scilicet sustinere et aggredi, non assumit iram ad actum
sustinendi, quia hunc actum sola ratio per se facit, sed ad actum
aggrediendi. Ad quem magis assumit iram quam alias passiones, quia ad
iram pertinet insilire in rem contristantem, et sic directe cooperatur
fortitudini in aggrediendo. Tristitia autem, secundum propriam
rationem, succumbit nocivo, sed per accidens coadiuvat ad
aggrediendum; vel inquantum tristitia est causa irae, ut supra dictum
est; vel inquantum aliquis periculo se exponit ut tristitiam fugiat.
Similiter etiam concupiscentia, secundum propriam rationem, tendit in
bonum delectabile, cui per se repugnat aggressio periculorum, sed per
accidens quandoque coadiuvat ad aggrediendum, inquantum scilicet
aliquis potius vult pericula incidere quam delectabili carere. Et ideo
philosophus dicit, in III Ethic., quod inter fortitudines quae
sunt ex passione, naturalissima esse videtur quae est per iram, et
accipiens electionem et cuius gratia (scilicet debitum finem),
fortitudo (scilicet, fuit vera).
|
|