|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod fortitudo non sit
virtus cardinalis. Ira enim, ut dictum est, maximam affinitatem
habet ad fortitudinem. Sed ira non ponitur passio principalis, nec
etiam audacia, quae ad fortitudinem pertinet. Ergo nec fortitudo
debet poni virtus cardinalis.
2. Praeterea, virtus ordinatur ad bonum. Sed fortitudo non directe
ordinatur ad bonum, sed magis ad malum, scilicet ad sustinendum
pericula et labores, ut Tullius dicit. Ergo fortitudo non est virtus
cardinalis.
3. Praeterea, virtus cardinalis est circa ea in quibus praecipue
versatur vita humana, sicut ostium in cardine vertitur. Sed fortitudo
est circa pericula mortis, quae raro occurrunt in vita humana. Ergo
fortitudo non debet poni virtus cardinalis sive principalis.
Sed contra est quod Gregorius, XXII Moral., et Ambrosius,
super Luc., et Augustinus, in libro de moribus Eccle., numerant
fortitudinem inter quatuor virtutes cardinales seu principales.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes cardinales
seu principales dicuntur quae praecipue sibi vindicant id quod pertinet
communiter ad virtutes. Inter alias autem communes virtutis
conditiones, una ponitur firmiter operari, ut patet in II Ethic.
Laudem autem firmitatis potissime sibi vindicat fortitudo. Tanto enim
magis laudatur qui firmiter stat, quanto habet gravius impellens ad
cadendum vel retrocedendum. Impellit autem hominem ad discedendum ab
eo quod est secundum rationem et bonum delectans et malum affligens,
sed gravius impellit dolor corporis quam voluptas, dicit enim
Augustinus, in libro octoginta trium quaest., nemo est qui non magis
dolorem fugiat quam affectat voluptatem, quandoquidem videmus et
immanissimas bestias a maximis voluptatibus exterreri dolorum metu. Et
inter dolores animi et pericula maxime timentur ea quae ducunt ad
mortem, contra quae firmiter stat fortis. Unde fortitudo est virtus
cardinalis.
Ad primum ergo dicendum quod audacia et ira non cooperantur fortitudini
ad actum eius qui est sustinere, in quo praecipue commendatur firmitas
eius. Per hunc enim actum fortis cohibet timorem, qui est passio
principalis, ut supra habitum est.
Ad secundum dicendum quod virtus ordinatur ad bonum rationis, quod
conservari oportet contra impulsus malorum. Fortitudo autem ordinatur
ad mala corporalia sicut ad contraria, quibus resistit, ad bonum autem
rationis sicut ad finem, quem intendit conservare.
Ad tertium dicendum quod quamvis pericula mortis raro immineant, tamen
occasiones horum periculorum frequenter occurrunt, dum scilicet homini
adversarii mortales suscitantur propter iustitiam quam sequitur, et
propter alia bona quae facit.
|
|