|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod fortitudo praecellat
inter omnes virtutes. Dicit enim Ambrosius, in I de Offic., est
fortitudo velut ceteris excelsior.
2. Praeterea, virtus est circa difficile et bonum. Sed fortitudo
est circa difficillima. Ergo est maxima virtutum.
3. Praeterea, dignior est persona hominis quam res eius. Sed
fortitudo est circa personam hominis, quam aliquis periculo mortis
exponit propter bonum virtutis, iustitia autem et aliae virtutes
morales sunt circa alias res exteriores. Ergo fortitudo est praecipua
inter virtutes morales.
1. Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., in
iustitia virtutis splendor est maximus, ex qua viri boni nominantur.
2. Praeterea, philosophus dicit, in I Rhet., necesse est
maximas esse virtutes quae maxime aliis utiles sunt. Sed liberalitas
videtur magis utilis quam fortitudo. Ergo est maior virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in VI de
Trin., in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod
melius. Unde tanto aliqua virtus maior est quanto melior est. Bonum
autem rationis est hominis bonum, secundum Dionysium, IV cap. de
Div. Nom. Hoc autem bonum essentialiter quidem habet prudentia,
quae est perfectio rationis. Iustitia autem est huius boni factiva,
inquantum scilicet ad ipsam pertinet ordinem rationis ponere in omnibus
rebus humanis. Aliae autem virtutes sunt conservativae huius boni,
inquantum scilicet moderantur passiones, ne abducant hominem a bono
rationis. Et in ordine harum fortitudo tenet locum praecipuum, quia
timor periculorum mortis maxime est efficax ad hoc quod hominem faciat
recedere a bono rationis. Post quam ordinatur temperantia, quia etiam
delectationes tactus maxime inter cetera impediunt bonum rationis. Id
autem quod essentialiter dicitur, potius est eo quod dicitur
effective, et hoc etiam potius est eo quod dicitur conservative,
secundum remotionem impedimenti. Unde inter virtutes cardinales
prudentia est potior; secunda, iustitia; tertia, fortitudo;
quarta, temperantia. Et post has, ceterae virtutes.
Ad primum ergo dicendum quod Ambrosius fortitudinem aliis virtutibus
praefert secundum quandam generalem utilitatem, prout scilicet et in
rebus bellicis et in rebus civilibus seu domesticis utilis est. Unde
ipse ibidem praemittit, nunc de fortitudine tractemus, quae, velut
excelsior ceteris, dividitur in res bellicas et domesticas.
Ad secundum dicendum quod ratio virtutis magis consistit in bono quam
in difficili. Unde magis est mensuranda magnitudo virtutis secundum
rationem boni quam secundum rationem difficilis.
Ad tertium dicendum quod homo non exponit personam suam mortis
periculis nisi propter iustitiam conservandam. Et ideo laus
fortitudinis dependet quodammodo ex iustitia. Unde dicit Ambrosius,
in I de Offic., quod fortitudo sine iustitia iniquitatis est
materia, quo enim validior est, eo promptior ut inferiorem opprimat.
Quartum concedimus.
Ad quintum dicendum quod liberalitas utilis est in quibusdam
particularibus beneficiis. Sed fortitudo habet utilitatem generalem ad
conservandum totum iustitiae ordinem. Et ideo philosophus dicit, in
I Rhet., quod iusti et fortes maxime amantur, quia sunt maxime
utiles et in bello et in pace.
|
|