|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fortitudo non sit
virtus. Dicit enim apostolus, II ad Cor. XII, virtus in
infirmitate perficitur. Sed fortitudo infirmitati opponitur. Ergo
fortitudo non est virtus.
2. Praeterea, si est virtus, aut est theologica, aut
intellectualis, aut moralis. Sed fortitudo neque continetur inter
virtutes theologicas, neque inter intellectuales, ut ex supra dictis
patet. Neque etiam videtur esse virtus moralis. Quia, ut
philosophus dicit, in III Ethic., videntur aliqui esse fortes
propter ignorantiam, aut etiam propter experientiam, sicut milites,
quae magis pertinent ad artem quam ad virtutem moralem, quidam etiam
dicuntur esse fortes propter aliquas passiones, puta propter timorem
comminationum vel dehonorationis, aut etiam propter tristitiam vel
iram, seu spem; virtus autem moralis non operatur ex passione, sed ex
electione, ut supra habitum est. Ergo fortitudo non est virtus.
3. Praeterea, virtus humana maxime consistit in anima, est enim
bona qualitas mentis, ut supra iam dictum est. Sed fortitudo videtur
consistere in corpore, vel saltem corporis complexionem sequi. Ergo
videtur quod fortitudo non sit virtus.
Sed contra est quod Augustinus, in libro de moribus Eccle.,
fortitudinem inter virtutes numerat.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in II Ethic.,
virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit, unde
virtus hominis, de qua loquimur, est quae bonum facit hominem, et
opus eius bonum reddit. Bonum autem hominis est secundum rationem
esse, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Et ideo ad
virtutem humanam pertinet ut faciat hominem et opus eius secundum
rationem esse. Quod quidem tripliciter contingit. Uno modo,
secundum quod ipsa ratio rectificatur, quod fit per virtutes
intellectuales. Alio modo, secundum quod ipsa rectitudo rationis in
rebus humanis instituitur, quod pertinet ad iustitiam. Tertio,
secundum quod tolluntur impedimenta huius rectitudinis in rebus humanis
ponendae. Dupliciter autem impeditur voluntas humana ne rectitudinem
rationis sequatur. Uno modo, per hoc quod attrahitur ab aliquo
delectabili ad aliud quam rectitudo rationis requirat, et hoc
impedimentum tollit virtus temperantiae. Alio modo, per hoc quod
voluntatem repellit ab eo quod est secundum rationem, propter aliquid
difficile quod incumbit. Et ad hoc impedimentum tollendum requiritur
fortitudo mentis, qua scilicet huiusmodi difficultatibus resistat,
sicut et homo per fortitudinem corporalem impedimenta corporalia superat
et repellit. Unde manifestum est quod fortitudo est virtus, inquantum
facit hominem secundum rationem esse.
Ad primum ergo dicendum quod virtus animae non perficitur in
infirmitate animae, sed in infirmitate carnis, de qua apostolus
loquebatur. Hoc autem ad fortitudinem mentis pertinet, quod
infirmitatem carnis fortiter ferat, quod pertinet ad virtutem
patientiae vel fortitudinis. Et quod homo propriam infirmitatem
recognoscat, pertinet ad perfectionem quae dicitur humilitas.
Ad secundum dicendum quod exteriorem virtutis actum quandoque aliqui
efficiunt non habentes virtutem, ex aliqua alia causa quam ex virtute.
Et ideo philosophus, in III Ethic., ponit quinque modos eorum
qui similitudinarie dicuntur fortes, quasi exercentes actum
fortitudinis praeter virtutem. Quod quidem contingit tripliciter.
Primo quidem, quia feruntur in id quod est difficile ac si non esset
difficile. Quod in tres modos dividitur. Quandoque enim hoc accidit
propter ignorantiam, quia scilicet homo non percipit magnitudinem
periculi. Quandoque autem hoc accidit propter hoc quod homo est bonae
spei ad pericula vincenda, puta cum expertus est se saepe pericula
evasisse. Quandoque autem hoc accidit propter scientiam et artem
quandam, sicut contingit in militibus, qui propter peritiam armorum et
exercitium non reputant gravia pericula belli, aestimantes se per suam
artem posse contra ea defendi; sicut Vegetius dicit, in libro de re
militari, nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Alio
modo agit aliquis actum fortitudinis sine virtute, propter impulsum
passionis, vel tristitiae, quam vult repellere; vel etiam irae.
Tertio modo, propter electionem, non quidem finis debiti, sed
alicuius temporalis commodi acquirendi, puta honoris, voluptatis vel
lucri; vel alicuius incommodi vitandi, puta vituperii, afflictionis
vel damni.
Ad tertium dicendum quod ad similitudinem corporalis fortitudinis
dicitur fortitudo animae, quae ponitur virtus, ut dictum est. Nec
tamen est contra rationem virtutis quod ex naturali complexione aliquis
habeat naturalem inclinationem ad virtutem, ut supra dictum est.
|
|