|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fortitudo non sit
specialis virtus. Dicitur enim Sap. VIII, quod sapientia
sobrietatem et prudentiam docet, iustitiam et virtutem, et ponitur ibi
virtus pro fortitudine. Cum ergo nomen virtutis sit commune omnibus
virtutibus, videtur quod fortitudo sit generalis virtus.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in I de Offic., non mediocris
animi est fortitudo, quae sola defendit ornamenta virtutum omnium, et
iudicia custodit; et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia
decertat. Invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus
voluptates, avaritiam fugat tanquam labem quandam quae virtutem
effeminet. Et idem postea subdit de aliis vitiis. Hoc autem non
potest convenire alicui speciali virtuti. Ergo fortitudo non est
specialis virtus.
3. Praeterea, nomen fortitudinis a firmitate sumptum esse videtur.
Sed firmiter se habere pertinet ad omnem virtutem, ut dicitur in II
Ethic. Ergo fortitudo est generalis virtus.
Sed contra est quod in XXII Moral., Gregorius connumerat eam
aliis virtutibus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nomen fortitudinis
dupliciter accipi potest. Uno modo, secundum quod absolute importat
quandam animi firmitatem. Et secundum hoc est generalis virtus, vel
potius conditio cuiuslibet virtutis, quia sicut philosophus dicit, in
II Ethic., ad virtutem requiritur firmiter et immobiliter operari.
Alio modo potest accipi fortitudo secundum quod importat firmitatem
animi in sustinendis et repellendis his in quibus maxime difficile est
firmitatem habere, scilicet in aliquibus periculis gravibus. Unde
Tullius dicit, in sua rhetorica, quod fortitudo est considerata
periculorum susceptio et laborum perpessio. Et sic fortitudo ponitur
specialis virtus, utpote materiam determinatam habens.
Ad primum ergo dicendum quod secundum philosophum, in I de caelo,
nomen virtutis refertur ad ultimum potentiae. Dicitur autem uno modo
potentia naturalis secundum quam aliquis potest resistere
corrumpentibus, alio modo secundum quod est principium agendi, ut
patet in V Metaphys. Et ideo, quia haec acceptio est communior,
nomen virtutis secundum quod importat ultimum talis potentiae, est
commune, nam virtus communiter sumpta nihil est aliud quam habitus quo
quis potest bene operari. Secundum autem quod importat ultimum
potentiae primo modo dictae, qui quidem est modus magis specialis,
attribuitur speciali virtuti scilicet fortitudini, ad quam pertinet
firmiter stare contra quaecumque impugnantia.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius accipit fortitudinem large,
secundum quod importat animi firmitatem respectu quorumcumque
impugnantium. Et tamen etiam secundum quod est specialis virtus habens
determinatam materiam, coadiuvat ad resistendum impugnationibus omnium
vitiorum. Qui enim potest firmiter stare in his quae sunt difficillima
ad sustinendum, consequens est quod sit idoneus ad resistendum aliis
quae sunt minus difficilia.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de fortitudine primo
modo dicta.
|
|