|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fortitudo non sit circa
timores et audacias. Dicit enim Gregorius, VII Moral.,
iustorum fortitudo est carnem vincere, propriis voluptatibus
contraire, delectationem vitae praesentis extinguere. Ergo fortitudo
magis videtur esse circa delectationes quam circa timores et audacias.
2. Praeterea, Tullius dicit, in sua rhetorica, quod ad
fortitudinem pertinet susceptio periculorum et perpessio laborum. Sed
hoc non videtur pertinere ad passionem timoris vel audaciae, sed magis
ad actiones hominis laboriosas, vel ad exteriores res periculosas.
Ergo fortitudo non est circa timores et audacias.
3. Praeterea, timori non solum opponitur audacia, sed etiam spes,
ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Ergo fortitudo non
magis debet esse circa audaciam quam circa spem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II et in III Ethic.,
quod fortitudo est circa timorem et audaciam.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad virtutem fortitudinis
pertinet removere impedimentum quo retrahitur voluntas a sequela
rationis. Quod autem aliquis retrahatur ab aliquo difficili, pertinet
ad rationem timoris, qui importat recessum quendam a malo difficultatem
habente, ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Et ideo
fortitudo principaliter est circa timores rerum difficilium, quae
retrahere possunt voluntatem a sequela rationis. Oportet autem
huiusmodi rerum difficilium impulsum non solum firmiter tolerare
cohibendo timorem, sed etiam moderate aggredi, quando scilicet oportet
ea exterminare, ad securitatem in posterum habendam. Quod videtur
pertinere ad rationem audaciae. Et ideo fortitudo est circa timores et
audacias, quasi cohibitiva timorum, et moderativa audaciarum.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius ibi loquitur de fortitudine
iustorum secundum quod communiter se habet ad omnem virtutem. Unde
praemittit quaedam pertinentia ad temperantiam, ut dictum est, et
subdit de his quae pertinent proprie ad fortitudinem secundum quod est
specialis virtus, dicens, huius mundi aspera pro aeternis praemiis
amare.
Ad secundum dicendum quod res periculosae et actus laboriosi non
retrahunt voluntatem a via rationis nisi inquantum timentur. Et ideo
oportet quod fortitudo sit immediate circa timores et audacias, mediate
autem circa pericula et labores, sicut circa obiecta praedictarum
passionum.
Ad tertium dicendum quod spes opponitur timori ex parte obiecti, quia
spes est de bono, timor de malo. Audacia autem est circa idem
obiectum, et opponitur timori secundum accessum et recessum, ut supra
dictum est. Et quia fortitudo proprie respicit temporalia mala
retrahentia a virtute, ut patet per definitionem Tullii; inde est
quod fortitudo proprie est circa timorem et audaciam, non autem circa
spem, nisi inquantum connectitur audaciae, ut supra habitum est.
|
|