|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fortitudo non solum sit
circa pericula mortis. Dicit enim Augustinus, in libro de moribus
Eccle., quod fortitudo est amor facile tolerans omnia propter id quod
amatur. Et in VI musicae dicit quod fortitudo est affectio quae
nullas adversitates mortemve formidat. Ergo fortitudo non est solum
circa pericula mortis, sed circa omnia alia adversa.
2. Praeterea, oportet omnes passiones animae per aliquam virtutem ad
medium reduci. Sed non est dare aliquam aliam virtutem reducentem ad
medium alios timores. Ergo fortitudo non solum est circa timores
mortis, sed etiam circa alios timores.
3. Praeterea, nulla virtus est in extremis. Sed timor mortis est
in extremo, quia est maximus timorum, ut dicitur in III Ethic.
Ergo virtus fortitudinis non est circa timores mortis.
Sed contra est quod Andronicus dicit, quod fortitudo est virtus
irascibilis non facile obstupescibilis a timoribus qui sunt circa
mortem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad virtutem
fortitudinis pertinet ut voluntatem hominis tueatur ne retrahatur a bono
rationis propter timorem mali corporalis. Oportet autem bonum rationis
firmiter tenere contra quodcumque malum, quia nullum bonum corporale
aequivalet bono rationis. Et ideo oportet quod fortitudo animi dicatur
quae firmiter retinet voluntatem hominis in bono rationis contra maxima
mala, quia qui stat firmus contra maiora, consequens est quod stet
firmus contra minora, sed non convertitur; et hoc etiam ad rationem
virtutis pertinet, ut respiciat ultimum. Maxime autem terribile inter
omnia corporalia mala est mors, quae tollit omnia corporalia bona,
unde Augustinus dicit, in libro de moribus Eccle., quod vinculum
corporis, ne concutiatur atque vexetur, laboris et doloris; ne
auferatur autem atque perimatur, mortis terrore animam quatit. Et
ideo virtus fortitudinis est circa timores periculorum mortis.
Ad primum ergo dicendum quod fortitudo bene se habet in omnibus
adversis tolerandis. Non tamen ex toleratione quorumlibet adversorum
reputatur homo simpliciter fortis, sed solum ex hoc quod bene tolerat
etiam maxima mala. Ex aliis autem dicitur aliquis fortis secundum
quid.
Ad secundum dicendum quod quia timor ex amore nascitur, quaecumque
virtus moderatur amorem aliquorum bonorum, consequens est ut moderetur
timorem contrariorum malorum. Sicut liberalitas, quae moderatur
amorem pecuniarum, per consequens etiam moderatur timorem amissionis
earum. Et idem apparet in temperantia et in aliis virtutibus. Sed
amare propriam vitam est naturale. Et ideo oportuit esse specialem
virtutem quae moderaretur timores mortis.
Ad tertium dicendum quod extremum in virtutibus attenditur secundum
excessum rationis rectae. Et ideo si aliquis maxima pericula subeat
secundum rationem, non est virtuti contrarium.
|
|