|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fortitudo non consistat
proprie circa pericula mortis quae sunt in bello. Martyres enim
praecipue de fortitudine commendantur. Sed martyres non commendantur
de rebus bellicis. Ergo fortitudo non proprie consistit circa pericula
mortis quae sunt in bellicis.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in I de Offic., quod fortitudo
dividitur in res bellicas et domesticas. Tullius etiam dicit, in I
de Offic., quod cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse
quam urbanas, minuenda est haec opinio, sed si vere volumus iudicare,
multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae. Sed
circa maiora maior fortitudo consistit. Ergo non proprie consistit
fortitudo circa mortem quae est in bello.
3. Praeterea, bella ordinantur ad pacem temporalem reipublicae
conservandam, dicit enim Augustinus, XIX de Civ. Dei, quod
intentione pacis bella aguntur. Sed pro pace temporali reipublicae non
videtur quod aliquis debeat se periculo mortis exponere, cum talis pax
sit multarum lasciviarum occasio. Ergo videtur quod virtus
fortitudinis non consistat circa mortis bellicae pericula.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
maxime est fortitudo circa mortem quae est in bello.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, fortitudo confirmat animum
hominis contra maxima pericula, quae sunt pericula mortis. Sed quia
fortitudo virtus est, ad cuius rationem pertinet quod semper tendat in
bonum, consequens est ut homo pericula mortis non refugiat propter
aliquod bonum prosequendum. Pericula autem mortis quae est ex
aegritudine, vel ex tempestate maris, vel ex incursu latronum, vel si
qua alia sunt huiusmodi, non videntur directe alicui imminere ex hoc
quod prosequatur aliquod bonum. Sed pericula mortis quae est in
bellicis directe imminent homini propter aliquod bonum, inquantum
scilicet defendit bonum commune per iustum bellum. Potest autem
aliquod esse iustum bellum dupliciter. Uno modo, generale, sicut cum
aliqui decertant in acie. Alio modo, particulare, puta cum aliquis
iudex, vel etiam privata persona, non recedit a iusto iudicio timore
gladii imminentis vel cuiuscumque periculi, etiam si sit mortiferum.
Pertinet ergo ad fortitudinem firmitatem animi praebere contra pericula
mortis non solum quae imminent in bello communi, sed etiam quae
imminent in particulari impugnatione, quae communi nomine bellum dici
potest. Et secundum hoc, concedendum est quod fortitudo proprie est
circa pericula mortis quae est in bello. Sed et circa pericula
cuiuscumque alterius mortis fortis bene se habet, praesertim quia et
cuiuslibet mortis homo potest periculum subire propter virtutem; puta
cum aliquis non refugit amico infirmanti obsequi propter timorem
mortiferae infectionis; vel cum non refugit itinerari ad aliquod pium
negotium prosequendum propter timorem naufragii vel latronum.
Ad primum ergo dicendum quod martyres sustinent personales
impugnationes propter summum bonum, quod est Deus. Ideo eorum
fortitudo praecipue commendatur. Nec est extra genus fortitudinis quae
est circa bellica. Unde dicuntur fortes facti in bello.
Ad secundum dicendum quod res domesticae vel urbanae distinguuntur
contra res bellicas, quae scilicet pertinent ad bella communia. In
ipsis tamen rebus domesticis vel urbanis possunt imminere pericula
mortis ex impugnationibus quibusdam, quae sunt quaedam particularia
bella. Et ita etiam circa huiusmodi potest esse proprie dicta
fortitudo.
Ad tertium dicendum quod pax reipublicae est secundum se bona, nec
redditur mala ex hoc quod aliqui male ea utuntur. Nam et multi alii
sunt qui bene ea utuntur, et multo peiora mala per eam prohibentur,
scilicet homicidia, sacrilegia, quam ex ea occasionentur, quae
praecipue pertinent ad vitia carnis.
|
|