|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sustinere non sit
principalis actus fortitudinis. Virtus enim est circa difficile et
bonum, ut dicitur in II Ethic. Sed difficilius est aggredi quam
sustinere. Ergo sustinere non est praecipuus fortitudinis actus.
2. Praeterea, maioris potentiae esse videtur quod aliquid possit in
aliud agere quam quod ipsum ab alio non immutetur. Sed aggredi est in
aliud agere, sustinere autem est immobile perseverare. Cum ergo
fortitudo perfectionem potentiae nominet, videtur quod magis ad
fortitudinem pertineat aggredi quam sustinere.
3. Praeterea, magis distat ab uno contrariorum aliud contrarium quam
simplex eius negatio. Sed ille qui sustinet hoc solum habet quod non
timet, ille autem qui aggreditur contrarie movetur timenti, quia
insequitur. Ergo videtur quod, cum fortitudo maxime retrahat animum a
timore, quod magis pertineat ad eam aggredi quam sustinere.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod in
sustinendo tristia maxime aliqui fortes dicuntur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, et philosophus
dicit, in III Ethic., fortitudo magis est circa timores
reprimendos quam circa audacias moderandas. Difficilius enim est
timorem reprimere quam audaciam moderari, eo quod ipsum periculum,
quod est obiectum audaciae et timoris, de se confert aliquid ad
repressionem audaciae, sed operatur ad augmentum timoris. Aggredi
autem pertinet ad fortitudinem secundum quod moderatur audaciam, sed
sustinere sequitur repressionem timoris. Et ideo principalior actus
est fortitudinis sustinere, idest immobiliter sistere in periculis,
quam aggredi.
Ad primum ergo dicendum quod sustinere est difficilius quam aggredi,
triplici ratione. Primo quidem, quia sustinere videtur aliquis ab
aliquo fortiori invadente, qui autem aggreditur invadit per modum
fortioris. Difficilius autem est pugnare cum fortiori quam cum
debiliori. Secundo, quia ille qui sustinet iam sentit pericula
imminentia, ille autem qui aggreditur habet ea ut futura. Difficilius
autem est non moveri a praesentibus quam a futuris. Tertio, quia
sustinere importat diuturnitatem temporis, sed aggredi potest aliquis
ex subito motu. Difficilius autem est diu manere immobilem quam subito
motu moveri ad aliquid arduum. Unde philosophus dicit, in III
Ethic., quod quidam sunt praevolantes ante pericula, in ipsis autem
discedunt, fortes autem e contrario se habent.
Ad secundum dicendum quod sustinere importat quidem passionem
corporis, sed actum animae fortissime inhaerentis bono, ex quo
sequitur quod non cedat passioni corporali iam imminenti. Virtus autem
magis attenditur circa animam quam circa corpus.
Ad tertium dicendum quod ille qui sustinet non timet, praesente iam
causa timoris, quam non habet praesentem ille qui aggreditur.
|
|