|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod fortis non operetur
propter bonum proprii habitus. Finis enim in rebus agendis, etsi sit
prior in intentione, est tamen posterior in executione. Sed actus
fortitudinis in executione est posterior quam ipse fortitudinis
habitus. Non ergo potest esse quod fortis agat propter bonum proprii
habitus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, XIII de Trin., virtutes,
quas propter solam beatitudinem amamus, sic persuadere quidam nobis
audent, scilicet dicendo eas propter se appetendas, ut ipsam
beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare
desistemus, quando illam propter quam solam istas amavimus, non
amamus. Sed fortitudo est virtus quaedam. Ergo actus fortitudinis
non est ad ipsam fortitudinem, sed ad beatitudinem referendus.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de moribus Eccle.,
quod fortitudo est amor omnia propter Deum facile perferens. Deus
autem non est ipse habitus fortitudinis, sed aliquid melius, sicut
oportet finem esse meliorem his quae sunt ad finem. Non ergo fortis
agit propter bonum proprii habitus.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod forti
fortitudo est bonum, talis autem et finis.
Respondeo dicendum quod duplex est finis, scilicet proximus, et
ultimus. Finis autem proximus uniuscuiusque agentis est ut
similitudinem suae formae in alterum inducat, sicut finis ignis
calefacientis est ut inducat similitudinem sui caloris in patiente, et
finis aedificatoris est ut inducat similitudinem suae artis in materia.
Quodcumque autem bonum ex hoc sequitur, si sit intentum, potest dici
finis remotus agentis. Sicut autem in factibilibus materia exterior
disponitur per artem, ita etiam in agibilibus per prudentiam
disponuntur actus humani. Sic ergo dicendum est quod fortis sicut
finem proximum intendit ut similitudinem sui habitus exprimat in actu,
intendit enim agere secundum convenientiam sui habitus. Finis autem
remotus est beatitudo, vel Deus.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam prima ratio procedebat ac
si ipsa essentia habitus esset finis, non autem similitudo eius in
actu, ut dictum est.
Alia vero duo procedunt de fine ultimo.
|
|