|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod fortis delectetur in suo
actu. Delectatio enim est operatio connaturalis habitus non impedita,
ut dicitur in X Ethic. Sed operatio fortis procedit ex habitu, qui
agit in modum naturae. Ergo fortis habet delectationem in suo actu.
2. Praeterea, Galat. V, super illud, fructus autem spiritus
caritas, gaudium, pax, dicit Ambrosius quod opera virtutum dicuntur
fructus quia mentem hominis sancta et sincera delectatione reficiunt.
Sed fortis agit opera virtutis. Ergo habet delectationem in suo
actu.
3. Praeterea, debilius vincitur a fortiori. Sed fortis plus amat
bonum virtutis quam proprium corpus, quod periculis mortis exponit.
Ergo delectatio de bono virtutis evacuat dolorem corporalem. Et ita
delectabiliter omnino operatur.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
fortis in suo actu nihil delectabile videtur habere.
Respondeo dicendum quod sicut supra dictum est, cum de passionibus
ageretur, duplex est delectatio, una quidem corporalis, quae
consequitur tactum corporalem; alia autem animalis, quae consequitur
apprehensionem animae. Et haec proprie consequitur opera virtutum,
quia in eis consideratur bonum rationis. Principalis vero actus
fortitudinis est sustinere aliqua tristia secundum apprehensionem
animae, puta quod homo amittit corporalem vitam (quam virtuosus amat,
non solum inquantum est quoddam bonum naturale, sed etiam inquantum est
necessaria ad opera virtutum) et quae ad eam pertinent, et iterum
sustinere aliqua dolorosa secundum tactum corporis, puta vulnera et
flagella. Et ideo fortis ex una parte habet unde delectetur, scilicet
secundum delectationem animalem, scilicet de ipso actu virtutis et de
fine eius, ex alia vero parte habet unde doleat, et animaliter, dum
considerat amissionem propriae vitae, et corporaliter. Unde, ut
legitur II Machab. VI, Eleazarus dixit, diros corporis sustineo
dolores, secundum animam vero, propter timorem tuum, libenter haec
patior. Sensibilis autem dolor corporis facit non sentiri animalem
delectationem virtutis, nisi forte propter superabundantem Dei
gratiam, quae fortius elevat animam ad divina, in quibus delectatur,
quam a corporalibus poenis afficiatur; sicut beatus Tiburtius, cum
super carbones incensos nudis plantis incederet, dixit quod videbatur
sibi super roseos flores ambulare. Facit tamen virtus fortitudinis ut
ratio non absorbeatur a corporalibus doloribus. Tristitiam autem
animalem superat delectatio virtutis, inquantum homo praefert bonum
virtutis corporali vitae et quibuscumque ad eam pertinentibus. Et ideo
philosophus dicit, in III Ethic., quod a forti non requiritur ut
delectetur, quasi delectationem sentiens, sed sufficit quod non
tristetur.
Ad primum ergo dicendum quod vehementia actus vel passionis unius
potentiae impedit aliam potentiam in suo actu. Et ideo per dolorem
sensus impeditur mens fortis ne in propria operatione delectationem
sentiat.
Ad secundum dicendum quod opera virtutum sunt delectabilia praecipue
propter finem, possunt autem ex sui natura esse tristia. Et praecipue
hoc contingit in fortitudine. Unde philosophus dicit, in III
Ethic., quod non in omnibus virtutibus operari delectabiliter
existit, praeter inquantum finem attingit.
Ad tertium dicendum quod tristitia animalis vincitur in forti a
delectatione virtutis. Sed quia dolor corporalis est sensibilior, et
apprehensio sensitiva magis est homini in manifesto, inde est quod a
magnitudine corporalis doloris quasi evanescit delectatio spiritualis,
quae est de fine virtutis.
|
|