|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod martyrium non sit actus
virtutis. Omnis enim actus virtutis est voluntarius. Sed martyrium
quandoque non est voluntarium, ut patet de innocentibus pro Christo
occisis, de quibus dicit Hilarius, super Matth., quod in
aeternitatis profectum per martyrii gloriam efferebantur. Ergo
martyrium non est actus virtutis.
2. Praeterea, nullum illicitum est actus virtutis. Sed occidere
seipsum est illicitum, ut supra habitum est. Per quod tamen martyrium
consummatur, dicit enim Augustinus, in I de Civ. Dei, quod
quaedam sanctae feminae, tempore persecutionis, ut insectatores suae
pudicitiae devitarent, se in fluvium deiecerunt, eoque modo defunctae
sunt; earumque martyria in Catholica Ecclesia veneratione celeberrima
frequentantur. Non ergo martyrium est actus virtutis.
3. Praeterea, laudabile est quod aliquis sponte se offerat ad
exequendum actum virtutis. Sed non est laudabile quod aliquis martyrio
se ingerat, sed magis videtur esse praesumptuosum et periculosum. Non
ergo martyrium est actus virtutis.
Sed contra est quod praemium beatitudinis non debetur nisi actui
virtutis. Debetur autem martyrio, secundum illud Matth. V, beati
qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est
regnum caelorum. Ergo martyrium est actus virtutis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad virtutem pertinet quod
aliquis in bono rationis conservetur. Consistit autem bonum rationis
in veritate, sicut in proprio obiecto; et in iustitia, sicut in
proprio effectu, sicut ex supra dictis patet. Pertinet autem ad
rationem martyrii ut aliquis firmiter stet in veritate et iustitia
contra persequentium impetus. Unde manifestum est quod martyrium est
actus virtutis.
Ad primum ergo dicendum quod quidam dixerunt quod in innocentibus
acceleratus est miraculose usus liberi arbitrii, ita quod etiam
voluntarie martyrium passi sunt. Sed quia hoc per auctoritatem
Scripturae non comprobatur, ideo melius dicendum est quod martyrii
gloriam, quam in aliis propria voluntas meretur, illi parvuli occisi
per Dei gratiam sunt assecuti. Nam effusio sanguinis propter
Christum vicem gerit Baptismi. Unde sicut pueris baptizatis per
gratiam baptismalem meritum Christi operatur ad gloriam obtinendam,
ita in occisis propter Christum meritum martyrii Christi operatur ad
palmam martyrii consequendam. Unde Augustinus dicit, in quodam
sermone de Epiphania, quasi eos alloquens, ille de vestra corona
dubitabit in passione pro Christo, qui etiam parvulis Baptismum
prodesse non aestimat Christi. Non habebatis aetatem qua in passurum
Christum crederetis, sed habebatis carnem in qua pro Christo passuro
passionem sustineretis.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit, esset
possibile quod aliquibus fide dignis testificationibus divina persuasit
auctoritas Ecclesiae ut dictarum sanctarum memoriam honoraret.
Ad tertium dicendum quod praecepta legis dantur de actibus virtutis.
Dictum autem est supra quaedam praecepta legis divinae tradita esse
secundum praeparationem animi, ut scilicet homo sit paratus hoc vel
illud faciendi cum fuerit opportunum. Ita etiam et aliqua pertinent ad
actum virtutis secundum animi praeparationem, ut scilicet,
superveniente tali casu, homo secundum rationem agat. Et hoc
praecipue videtur observandum in martyrio, quod consistit in debita
sustinentia passionum iniuste inflictarum, non autem debet homo
occasionem dare alteri iniuste agendi, sed si alius iniuste egerit,
ipse debet moderate tolerare.
|
|