|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod martyrium non sit actus
fortitudinis. Dicitur enim martyr in Graeco quasi testis.
Testimonium autem redditur fidei Christi, secundum illud Act. I,
eritis mihi testes in Ierusalem, et cetera. Et maximus dicit, in
quodam sermone, mater martyrii fides Catholica est, in qua illustres
athletae suo sanguine subscripserunt. Ergo martyrium est potius actus
fidei quam fortitudinis.
2. Praeterea, actus laudabilis ad illam virtutem praecipue pertinet
quae ad ipsum inclinat, et quae ab ipso manifestatur, et sine qua ipse
non valet. Sed ad martyrium praecipue inclinat caritas, unde in
quodam sermone maximi dicitur, caritas Christi in martyribus suis
vicit. Maxime etiam caritas per actum martyrii manifestatur, secundum
illud Ioan. XV, maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam
ponat quis pro amicis suis. Sine caritate etiam martyrium nihil
valet, secundum illud I ad Cor. XIII, si tradidero corpus meum
ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo
martyrium magis est actus caritatis quam fortitudinis.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in quodam sermone de sancto
Cypriano, facile est martyrem celebrando venerari, magnum vero fidem
eius et patientiam imitari. Sed in unoquoque actu virtutis praecipue
laudabilis redditur virtus cuius est actus. Ergo martyrium magis est
actus patientiae quam fortitudinis.
Sed contra est quod Cyprianus dicit, in epistola ad martyres et
confessores, o beati martyres, quibus vos laudibus praedicem? O
milites fortissimi, robur corporis vestri quo praeconio vocis
explicem? Quilibet autem laudatur de virtute cuius actum exercet.
Ergo martyrium est actus fortitudinis.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, ad fortitudinem
pertinet ut confirmet hominem in bono virtutis contra pericula, et
praecipue contra pericula mortis, et maxime eius quae est in bello.
Manifestum est autem quod in martyrio homo firmiter confirmatur in bono
virtutis, dum fidem et iustitiam non deserit propter imminentia
pericula mortis, quae etiam in quodam certamine particulari a
persecutoribus imminent. Unde Cyprianus dicit, in quodam sermone,
vidit admirans praesentium multitudo caeleste certamen, et in praelio
stetisse servos Christi voce libera, mente incorrupta, virtute
divina. Unde manifestum est quod martyrium est fortitudinis actus.
Et propter hoc de martyribus legit Ecclesia, fortes facti sunt in
bello.
Ad primum ergo dicendum quod in actu fortitudinis duo sunt
consideranda. Quorum unum est bonum in quo fortis firmatur, et hoc
est fortitudinis finis. Aliud est ipsa firmitas, qua quis non cedit
contrariis prohibentibus ab illo bono, et in hoc consistit essentia
fortitudinis. Sicut autem fortitudo civilis firmat animum hominis in
iustitia humana, propter cuius conservationem mortis pericula
sustinet; ita etiam fortitudo gratuita firmat animum hominis in bono
iustitiae Dei, quae est per fidem Iesu Christi, ut dicitur Rom.
III. Et sic martyrium comparatur ad fidem sicut ad finem in quo
aliquis firmatur, ad fortitudinem autem sicut ad habitum elicientem.
Ad secundum dicendum quod ad actum martyrii inclinat quidem caritas
sicut primum et principale motivum, per modum virtutis imperantis,
fortitudo autem sicut motivum proprium, per modum virtutis elicientis.
Et inde etiam est quod martyrium est actus caritatis ut imperantis,
fortitudinis autem ut elicientis. Et inde est quod utramque virtutem
manifestat. Quod autem sit meritorium, habet ex caritate, sicut et
quilibet virtutis actus. Et ideo sine caritate non valet.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, principalior actus
fortitudinis est sustinere, ad quem pertinet martyrium; non autem ad
secundarium actum eius, qui est aggredi. Et quia patientia deservit
fortitudini ex parte actus principalis qui est sustinere, inde est
etiam quod concomitanter in martyribus patientia commendatur.
|
|