|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod martyrium non sit actus
maximae perfectionis. Illud enim ad perfectionem vitae videtur
pertinere quod cadit sub consilio, non sub praecepto, quia scilicet
non est de necessitate salutis. Sed martyrium videtur esse de
necessitate salutis, dicit enim apostolus, Rom. X, corde creditur
ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem; et I Ioann.
III dicitur quod nos debemus pro fratribus animam ponere. Ergo
martyrium non pertinet ad perfectionem.
2. Praeterea, ad maiorem perfectionem pertinere videtur quod aliquis
det Deo animam, quod fit per obedientiam, quam quod det Deo proprium
corpus, quod fit per martyrium, unde Gregorius dicit, ult.
Moral., quod obedientia cunctis victimis praefertur. Ergo martyrium
non est actus maximae perfectionis.
3. Praeterea, melius esse videtur aliis prodesse quam seipsum in
bono conservare, quia bonum gentis melius est quam bonum unius
hominis, secundum philosophum, in I Ethic. Sed ille qui martyrium
sustinet, sibi soli prodest, ille autem qui docet, proficit multis.
Ergo actus docendi et gubernandi subditos est perfectior quam actus
martyrii.
Sed contra est quod Augustinus, in libro de sancta Virginit.,
praefert martyrium virginitati, quae ad perfectionem pertinet. Ergo
videtur martyrium maxime ad perfectionem pertinere.
Respondeo dicendum quod de aliquo actu virtutis dupliciter loqui
possumus. Uno modo, secundum speciem ipsius actus, prout comparatur
ad virtutem proxime elicientem ipsum. Et sic non potest esse quod
martyrium, quod consistit in debita tolerantia mortis, sit
perfectissimus inter virtutis actus. Quia tolerare mortem non est
laudabile secundum se, sed solum secundum quod ordinatur ad aliquod
bonum quod consistit in actu virtutis, puta ad fidem et dilectionem
Dei. Unde ille actus virtutis, cum sit finis, melior est. Alio
modo potest considerari actus virtutis secundum quod comparatur ad
primum motivum, quod est amor caritatis. Et ex hac parte praecipue
aliquis actus habet quod ad perfectionem vitae pertineat, quia, ut
apostolus dicit, Coloss. III, caritas est vinculum perfectionis.
Martyrium autem, inter omnes actus virtuosos, maxime demonstrat
perfectionem caritatis. Quia tanto magis ostenditur aliquis aliquam
rem amare, quanto pro ea rem magis amatam contemnit, et rem magis
odiosam eligit pati. Manifestum est autem quod inter omnia alia bona
praesentis vitae, maxime amat homo ipsam vitam, et e contrario maxime
odit ipsam mortem, et praecipue cum doloribus corporalium tormentorum,
quorum metu etiam bruta animalia a maximis voluptatibus absterrentur,
ut Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest. Et secundum
hoc patet quod martyrium inter ceteros actus humanos est perfectior
secundum suum genus, quasi maximae caritatis signum, secundum illud
Ioan. XV, maiorem caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat
quis pro amicis suis.
Ad primum ergo dicendum quod nullus est actus perfectionis sub consilio
cadens qui in aliquo eventu non cadat sub praecepto, quasi de
necessitate salutis existens, sicut Augustinus dicit, in libro de
adulterinis coniugiis, quod aliquis incidit in necessitatem
continentiae servandae propter absentiam vel infirmitatem uxoris. Et
ideo non est contra perfectionem martyrii si in aliquo casu sit de
necessitate salutis. Est enim aliquis casus in quo martyrium perferre
non est de necessitate salutis, puta cum ex zelo fidei et caritate
fraterna multoties leguntur sancti martyres sponte se obtulisse
martyrio. Illa autem praecepta sunt intelligenda secundum
praeparationem animi.
Ad secundum dicendum quod martyrium complectitur id quod summum in
obedientia esse potest, ut scilicet aliquis sit obediens usque ad
mortem, sicut de Christo legitur, Philipp. II, quod factus est
obediens usque ad mortem. Unde patet quod martyrium secundum se est
perfectius quam obedientia absolute dicta.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de martyrio secundum
propriam speciem actus, ex qua non habet excellentiam inter omnes actus
virtutum, sicut nec fortitudo est excellentior inter omnes virtutes.
|
|