|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mors non sit de ratione
martyrii. Dicit enim Hieronymus, in sermone de assumptione, recte
dixerim quod Dei genitrix virgo et martyr fuit, quamvis in pace vitam
finierit. Et Gregorius dicit, quamvis occasio persecutionis desit,
habet tamen pax suum martyrium, quia etsi carnis colla ferro non
subiicimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente
trucidamus. Ergo absque passione mortis potest esse martyrium.
2. Praeterea, pro integritate carnis servanda aliquae mulieres
leguntur laudabiliter vitam suam contempsisse, et ita videtur quod
corporalis integritas castitatis praeferatur vitae corporali. Sed
quandoque ipsa integritas carnis aufertur, vel auferri intentatur, pro
confessione fidei Christianae, ut patet de Agnete et Lucia. Ergo
videtur quod martyrium magis debeat dici si aliqua mulier pro fide
Christi integritatem carnis perdat, quam si etiam vitam perderet
corporalem. Unde et Lucia dixit, si me invitam feceris violari,
castitas mihi duplicabitur ad coronam.
3. Praeterea, martyrium est fortitudinis actus. Ad fortitudinem
autem pertinet non solum mortem non formidare, sed nec alias
adversitates, ut Augustinus dicit, in VI musicae. Sed multae sunt
aliae adversitates praeter mortem, quas aliqui possunt sustinere pro
fide Christi, sicut carcerem, exilium, rapinam bonorum, ut patet ad
Heb. X. Unde et sancti Marcelli Papae martyrium celebratur, qui
tamen fuit in carcere mortuus. Ergo non est de necessitate martyrii
quod aliquis sustineat poenam mortis.
4. Praeterea, martyrium est actus meritorius, ut dictum est. Sed
actus meritorius non potest esse post mortem. Ergo ante mortem. Et
ita mors non est de ratione martyrii.
Sed contra est quod maximus dicit, in quodam sermone, de martyre,
quod vincit pro fide moriendo qui vinceretur sine fide vivendo.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, martyr dicitur quasi
testis fidei Christianae, per quam nobis visibilia pro invisibilibus
contemnenda proponuntur, ut dicitur Heb. XI. Ad martyrium ergo
pertinet ut homo testificetur fidem, se opere ostendens cuncta
praesentia contemnere, ut ad futura et ad invisibilia bona perveniat.
Quandiu autem homini remanet vita corporalis, nondum opere se ostendit
temporalia cuncta despicere, consueverunt enim homines et consanguineos
et omnia bona possessa contemnere, et etiam dolores corporis pati, ut
vitam conservent. Unde et Satan contra Iob induxit, pellem pro
pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua, idest pro vita
corporali. Et ideo ad perfectam rationem martyrii requiritur quod
aliquis mortem sustineat propter Christum.
Ad primum ergo dicendum quod illae auctoritates, et si quae similes
inveniuntur, loquuntur de martyrio per quandam similitudinem.
Ad secundum dicendum quod in muliere quae integritatem carnis perdit,
vel ad perdendum eam damnatur, occasione fidei Christianae, non est
apud homines manifestum utrum hoc mulier patiatur propter amorem fidei
Christianae, vel magis pro contemptu castitatis. Et ideo apud
homines non redditur per hoc testimonium sufficiens. Unde hoc non
proprie habet rationem martyrii. Sed apud Deum, qui corda
scrutatur, potest hoc ad praemium deputari, sicut Lucia dixit.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, fortitudo
principaliter consistit circa pericula mortis, circa alia autem
consequenter. Et ideo nec martyrium proprie dicitur pro sola
tolerantia carceris vel exilii vel rapinae divitiarum, nisi forte
secundum quod ex his sequitur mors.
Ad quartum dicendum quod meritum martyrii non est post mortem, sed in
ipsa voluntaria sustinentia mortis, prout scilicet aliquis voluntarie
patitur inflictionem mortis. Contingit tamen quandoque quod aliquis
post mortalia vulnera suscepta pro Christo, vel quascumque alias
tribulationes continuatas usque ad mortem, quas a persecutoribus
patitur pro fide Christi, diu aliquis vivat. In quo statu actus
martyrii meritorius est, et etiam ipso eodem tempore quo huiusmodi
afflictiones patitur.
|
|