|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sola fides sit causa
martyrii. Dicitur enim I Pet. IV, nemo vestrum patiatur quasi
homicida aut fur, aut aliquid huiusmodi, si autem ut Christianus,
non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. Sed ex hoc
dicitur aliquis Christianus quod tenet fidem Christi. Ergo sola
fides Christi dat patientibus martyrii gloriam.
2. Praeterea, martyr dicitur quasi testis. Testimonium autem non
redditur nisi veritati. Non autem aliquis dicitur martyr ex testimonio
cuiuslibet veritatis, sed solum ex testimonio veritatis divinae.
Alioquin, si quis moreretur pro confessione veritatis geometriae, vel
alterius scientiae speculativae, esset martyr, quod videtur
ridiculum. Ergo sola fides est martyrii causa.
3. Praeterea, inter alia virtutum opera illa videntur esse potiora
quae ordinantur ad bonum commune, quia bonum gentis melius est quam
bonum unius hominis, secundum philosophum, in I Ethic. Si ergo
aliquod aliud bonum esset causa martyrii, maxime videretur quod illi
martyres essent qui pro defensione reipublicae moriuntur. Quod
Ecclesiae observatio non habet, non enim militum qui in bello iusto
moriuntur martyria celebrantur. Ergo sola fides videtur esse martyrii
causa.
Sed contra est quod dicitur Matth. V, beati qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam, quod pertinet ad martyrium, ut Glossa
ibidem dicit. Ad iustitiam autem pertinet non solum fides, sed etiam
aliae virtutes. Ergo etiam aliae virtutes possunt esse martyrii
causa.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, martyres dicuntur quasi
testes, quia scilicet corporalibus suis passionibus usque ad mortem
testimonium perhibent veritati, non cuicumque, sed veritati quae
secundum pietatem est, quae per Christum nobis innotuit; unde et
martyres Christi dicuntur, quasi testes ipsius. Huiusmodi autem est
veritas fidei. Et ideo cuiuslibet martyrii causa est fidei veritas.
Sed ad fidei veritatem non solum pertinet ipsa credulitas cordis, sed
etiam exterior protestatio. Quae quidem fit non solum per verba quibus
aliquis confitetur fidem, sed etiam per facta quibus aliquis fidem se
habere ostendit, secundum illud Iac. II, ego ostendam tibi ex
operibus fidem meam. Unde et de quibusdam dicitur Tit. I,
confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et ideo omnium
virtutum opera, secundum quod referuntur in Deum, sunt quaedam
protestationes fidei, per quam nobis innotescit quod Deus huiusmodi
opera a nobis requirit, et nos pro eis remunerat. Et secundum hoc
possunt esse martyrii causa. Unde et beati Ioannis Baptistae
martyrium in Ecclesia celebratur, qui non pro neganda fide, sed pro
reprehensione adulterii mortem sustinuit.
Ad primum ergo dicendum quod Christianus dicitur qui Christi est.
Dicitur autem aliquis esse Christi non solum ex eo quod habet fidem
Christi, sed etiam ex eo quod spiritu Christi ad opera virtuosa
procedit, secundum illud Rom. VIII, si quis spiritum Christi
non habet, hic non est eius; et etiam ex hoc quod, ad imitationem
Christi, peccatis moritur, secundum illud Galat. V, qui Christi
sunt, carnem suam crucifixerunt, cum vitiis et concupiscentiis. Et
ideo ut Christianus patitur non solum qui patitur pro fidei confessione
quae fit per verba, sed etiam quicumque patitur pro quocumque bono
opere faciendo, vel pro quocumque peccato vitando, propter Christum,
quia totum hoc pertinet ad fidei protestationem.
Ad secundum dicendum quod veritas aliarum scientiarum non pertinet ad
cultum divinitatis. Et ideo non dicitur esse secundum pietatem. Unde
nec eius confessio potest esse directe martyrii causa. Sed quia omne
mendacium peccatum est, ut supra habitum est, vitatio mendacii,
contra quamcumque veritatem sit, inquantum mendacium est peccatum
divinae legi contrarium, potest esse martyrii causa.
Ad tertium dicendum quod bonum reipublicae est praecipuum inter bona
humana. Sed bonum divinum, quod est propria causa martyrii, est
potius quam humanum. Quia tamen bonum humanum potest effici divinum,
ut si referatur in Deum; potest esse quodcumque bonum humanum martyrii
causa secundum quod in Deum refertur.
|
|