|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod timor non sit peccatum.
Timor enim est passio quaedam, ut supra habitum est. Sed passionibus
nec laudamur nec vituperamur, ut dicitur in II Ethic. Cum igitur
omne peccatum sit vituperabile, videtur quod timor non sit peccatum.
2. Praeterea, nihil quod in lege divina mandatur est peccatum, quia
lex domini est immaculata, ut dicitur in Psalmo. Sed timor mandatur
in lege Dei, dicitur enim ad Ephes. VI, servi, obedite dominis
carnalibus, cum timore et tremore. Timor ergo non est peccatum.
3. Praeterea, nihil quod naturaliter inest homini est peccatum,
quia peccatum est contra naturam, ut Damascenus dicit, II libro.
Sed timere est homini naturale, unde philosophus dicit, in III
Ethic., quod erit aliquis insanus, vel sine sensu doloris, si nihil
timeat, neque terraemotum neque inundationes. Ergo timor non est
peccatum.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. X, nolite timere eos qui
occidunt corpus. Et Ezech. II dicitur, ne timeas eos, neque
sermones eorum metuas.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse peccatum in actibus
humanis propter inordinationem, nam bonum humani actus in ordine quodam
existit, ut ex supra dictis patet. Est autem hic debitus ordo, ut
appetitus regimini rationis subdatur. Ratio autem dictat aliqua esse
fugienda, et aliqua esse prosequenda; et inter fugienda, quaedam
dictat magis esse fugienda quam alia; et similiter inter prosequenda,
quaedam dictat esse magis prosequenda quam alia; et quantum est bonum
prosequendum, tantum est aliquod oppositum malum fugiendum. Inde est
quod ratio dictat quaedam bona magis esse prosequenda quam quaedam mala
fugienda. Quando ergo appetitus fugit ea quae ratio dictat esse
sustinenda ne desistat ab aliis quae magis prosequi debet, timor
inordinatus est, et habet rationem peccati. Quando vero appetitus
timendo refugit id quod est secundum rationem fugiendum, tunc appetitus
non est inordinatus, nec peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod timor communiter dictus secundum suam
rationem importat universaliter fugam, unde quantum ad hoc non importat
rationem boni vel mali. Et similiter est de qualibet alia passione.
Et ideo philosophus dicit quod passiones non sunt laudabiles neque
vituperabiles, quia scilicet non laudantur neque vituperantur qui
irascuntur vel timent, sed qui circa hoc aut ordinate aut inordinate se
habent.
Ad secundum dicendum quod timor ille ad quem inducit apostolus, est
conveniens rationi, ut scilicet servus timeat ne deficiat ab obsequiis
quae domino debet impendere.
Ad tertium dicendum quod mala quibus homo resistere non potest, et ex
quorum sustinentia nihil boni provenit homini, ratio dictat esse
fugienda. Et ideo timor talium non est peccatum.
|
|