|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum timoris non
opponatur fortitudini. Fortitudo enim est circa pericula mortis, ut
supra habitum est. Sed peccatum timoris non semper pertinet ad
pericula mortis. Quia super illud Psalmi, beati omnes qui timent
dominum, dicit Glossa quod humanus timor est quo timemus pati pericula
carnis, vel perdere mundi bona. Et super illud Matth. XXVI,
oravit tertio eundem sermonem etc., dicit Glossa quod triplex est
malus timor, scilicet timor mortis, timor vilitatis, et timor
doloris. Non ergo peccatum timoris opponitur fortitudini.
2. Praeterea, praecipuum quod commendatur in fortitudine est quod
exponit se periculis mortis. Sed quandoque aliquis ex timore
servitutis vel ignominiae exponit se morti, sicut Augustinus, in I
de Civ. Dei, narrat de Catone, qui, ut non incurreret Caesaris
servitutem, morti se tradidit. Ergo peccatum timoris non opponitur
fortitudini, sed magis habet similitudinem cum ipsa.
3. Praeterea, omnis desperatio ex aliquo timore procedit. Sed
desperatio non opponitur fortitudini, sed magis spei, ut supra habitum
est. Ergo neque timoris peccatum opponitur fortitudini.
Sed contra est quod philosophus, in II et III Ethic.,
timiditatem ponit fortitudini oppositam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, omnis timor ex
amore procedit, nullus enim timet nisi contrarium eius quod amat.
Amor autem non determinatur ad aliquod genus virtutis vel vitii, sed
amor ordinatus includitur in qualibet virtute, quilibet enim virtuosus
amat proprium bonum virtutis; amor autem inordinatus includitur in
quolibet peccato, ex amore enim inordinato procedit inordinata
cupiditas. Unde similiter inordinatus timor includitur in quolibet
peccato, sicut avarus timet amissionem pecuniae, intemperatus
amissionem voluptatis, et sic de aliis. Sed timor praecipuus est
periculorum mortis, ut probatur in III Ethic. et ideo talis
timoris inordinatio opponitur fortitudini, quae est circa pericula
mortis. Et propter hoc antonomastice dicitur timiditas fortitudini
opponi.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de timore
inordinato communiter sumpto, qui diversis virtutibus opponi potest.
Ad secundum dicendum quod actus humani praecipue diiudicantur ex fine,
ut ex supra dictis patet. Ad fortem autem pertinet ut se exponat
periculis mortis propter bonum, sed ille qui se periculis mortis
exponit ut fugiat servitutem vel aliquid laboriosum, a timore
vincitur, quod est fortitudini contrarium. Unde philosophus dicit,
in III Ethic., quod mori fugientem inopiam vel cupidinem vel
aliquid triste, non est fortis, sed magis timidi, mollities enim est
fugere laboriosa.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, sicut spes est
principium audaciae, ita timor est principium desperationis. Unde
sicut ad fortem, qui utitur audacia moderate, praeexigitur spes, ita
e converso desperatio ex aliquo timore procedit. Non autem oportet
quod quaelibet desperatio procedat ex quolibet timore, sed ex eo qui
est sui generis. Desperatio autem quae opponitur spei, ad aliud genus
refertur, scilicet ad res divinas, quam timor qui opponitur
fortitudini, qui pertinet ad pericula mortis. Unde ratio non
sequitur.
|
|