|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod timor non sit peccatum
mortale. Timor enim, ut supra dictum est, est in irascibili, quae
est pars sensualitatis. Sed in sensualitate est tantum peccatum
veniale, ut supra habitum est. Ergo timor non est peccatum mortale.
2. Praeterea, omne peccatum mortale totaliter cor avertit a Deo.
Hoc autem non facit timor, quia super illud Iudic. VII, qui
formidolosus est etc., dicit Glossa quod timidus est qui primo
aspectu congressum trepidat, non tamen corde terretur, sed reparari et
animari potest. Ergo timor non est peccatum mortale.
3. Praeterea, peccatum mortale non solum retrahit a perfectione,
sed etiam a praecepto. Sed timor non retrahit a praecepto, sed solum
a perfectione, quia super illud Deut. XX, quis est homo
formidolosus et corde pavido, etc., dicit Glossa, docet non posse
quemquam perfectionem contemplationis vel militiae spiritualis accipere
qui adhuc nudari terrenis opibus pertimescit. Ergo timor non est
peccatum mortale.
Sed contra, pro solo peccato mortali debetur poena Inferni. Quae
tamen debetur timidis, secundum illud Apoc. XXI, timidis et
incredulis et execratis, etc., pars erit in stagno ignis et
sulphuris, quod est mors secunda. Ergo timiditas est peccatum
mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, timor peccatum est
secundum quod est inordinatus, prout scilicet refugit quod non est
secundum rationem refugiendum. Haec autem inordinatio timoris
quandoque quidem consistit in solo appetitu sensitivo, non
superveniente consensu rationalis appetitus, et sic non potest esse
peccatum mortale, sed solum veniale. Quandoque vero huiusmodi
inordinatio timoris pertingit usque ad appetitum rationalem, qui
dicitur voluntas, quae ex libero arbitrio refugit aliquid non secundum
rationem. Et talis inordinatio timoris quandoque est peccatum
mortale, quandoque veniale. Si enim quis propter timorem quo refugit
periculum mortis, vel quodcumque aliud temporale malum, sic dispositus
est ut faciat aliquid prohibitum, vel praetermittat aliquid quod est
praeceptum in lege divina, talis timor est peccatum mortale. Alioquin
erit peccatum veniale.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de timore secundum
quod sistit infra sensualitatem.
Ad secundum dicendum quod etiam Glossa illa potest intelligi de timore
in sensualitate existente. Vel potest melius dici quod ille toto corde
terretur cuius animum timor vincit irreparabiliter. Potest autem
contingere quod, etiam si timor sit peccatum mortale, non tamen
aliquis ita obstinate terretur quin persuasionibus revocari possit,
sicut quandoque aliquis mortaliter peccans concupiscentiae
consentiendo, revocatur, ne opere impleat quod proposuit facere.
Ad tertium dicendum quod Glossa illa loquitur de timore revocante
hominem a bono quod non est de necessitate praecepti, sed de
perfectione consilii. Talis autem timor non est peccatum mortale, sed
quandoque veniale; quandoque etiam non est peccatum, puta cum aliquis
habet rationabilem causam timoris.
|
|