|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod timor non excuset a
peccato. Timor enim est peccatum, ut dictum est. Sed peccatum non
excusat a peccato, sed magis aggravat ipsum. Ergo timor non excusat a
peccato.
2. Praeterea, si aliquis timor excusat a peccato, maxime excusaret
timor mortis, qui dicitur cadere in constantem virum. Sed hic timor
non videtur excusare, quia cum mors ex necessitate immineat omnibus,
non videtur esse timenda. Ergo timor non excusat a peccato.
3. Praeterea, timor omnis aut est mali temporalis, aut
spiritualis. Sed timor mali spiritualis non potest excusare peccatum,
quia non inducit ad peccandum, sed magis retrahit a peccato. Timor
etiam mali temporalis non excusat a peccato, quia sicut philosophus
dicit, in III Ethic., inopiam non oportet timere, neque
aegritudinem, neque quaecumque non a propria malitia procedunt. Ergo
videtur quod timor nullo modo excusat a peccato.
Sed contra est quod in decretis, qu. I, dicitur, vim passus et
invitus ab haereticis ordinatus colorem habet excusationis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, timor intantum habet
rationem peccati inquantum est contra ordinem rationis. Ratio autem
iudicat quaedam mala esse magis aliis fugienda. Et ideo quicumque, ut
fugiat mala quae sunt secundum rationem magis fugienda, non refugit
mala quae sunt minus fugienda, non est peccatum. Sicut magis est
fugienda mors corporalis quam amissio rerum, unde si quis, propter
timorem mortis, latronibus aliquid promitteret aut daret, excusaretur
a peccato quod incurreret si sine causa legitima, praetermissis bonis,
quibus esset magis dandum, peccatoribus largiretur. Si autem aliquis
per timorem fugiens mala quae secundum rationem sunt minus fugienda,
incurrat mala quae secundum rationem sunt magis fugienda, non posset
totaliter a peccato excusari, quia timor talis inordinatus esset.
Sunt autem magis timenda mala animae quam mala corporis; et mala
corporis quam mala exteriorum rerum. Et ideo si quis incurrat mala
animae, idest peccata, fugiens mala corporis, puta flagella vel
mortem, aut mala exteriorum rerum, puta damnum pecuniae; aut si
sustineat mala corporis ut vitet damnum pecuniae; non excusatur
totaliter a peccato. Diminuitur tamen aliquid eius peccatum, quia
minus voluntarium est quod ex timore agitur; imponitur enim homini
quaedam necessitas aliquid faciendi propter imminentem timorem. Unde
philosophus huiusmodi quae ex timore fiunt, dicit esse non simpliciter
voluntaria, sed mixta ex voluntario et involuntario.
Ad primum ergo dicendum quod timor non excusat ex ea parte qua est
peccatum, sed ex ea parte qua est involuntarium.
Ad secundum dicendum quod, licet mors omnibus immineat ex
necessitate, tamen ipsa diminutio temporis vitae est quoddam malum, et
per consequens timendum.
Ad tertium dicendum quod secundum Stoicos, qui ponebant bona
temporalia non esse hominis bona, sequitur ex consequenti quod mala
temporalia non sint hominis mala, et per consequens nullo modo
timenda. Sed secundum Augustinum, in libro de Lib. Arbit.,
huiusmodi temporalia sunt minima bona. Quod etiam Peripatetici
senserunt. Et ideo contraria eorum sunt quidem timenda, non tamen
multum, ut pro eis recedatur ab eo quod est bonum secundum virtutem.
|
|