|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intimiditas non sit
peccatum. Quod enim ponitur pro commendatione viri iusti, non est
peccatum. Sed in commendationem viri iusti dicitur, Prov.
XXVIII, iustus, quasi leo confidens, absque terrore erit.
Ergo esse impavidum non est peccatum.
2. Praeterea, maxime terribilis est mors, secundum philosophum, in
III Ethic. Sed nec mortem oportet timere, secundum illud Matth.
X, nolite timere eos qui occidunt corpus, nec etiam aliquid quod ab
homine possit inferri, secundum illud Isaiae li, quis tu, ut timeas
ab homine mortali? Ergo impavidum esse non est peccatum.
3. Praeterea, timor ex amore nascitur, ut supra dictum est. Sed
nihil mundanum amare pertinet ad perfectionem virtutis, quia, ut
Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, amor Dei usque ad
contemptum sui, facit cives civitatis caelestis. Ergo nihil humanum
formidare videtur non esse peccatum.
Sed contra est quod de iudice iniquo dicitur, Luc. XVIII, quod
nec Deum timebat, nec hominem reverebatur.
Respondeo dicendum quod, quia timor ex amore nascitur, idem iudicium
videtur esse de amore et de timore. Agitur autem nunc de timore quo
mala temporalia timentur, qui provenit ex temporalium bonorum amore.
Inditum autem est unicuique naturaliter ut propriam vitam amet, et ea
quae ad ipsam ordinantur, tamen debito modo, ut scilicet amentur
huiusmodi non quasi finis constituatur in eis, sed secundum quod eis
utendum est propter ultimum finem. Unde quod aliquis deficiat a debito
modo amoris ipsorum, est contra naturalem inclinationem, et per
consequens est peccatum. Nunquam tamen a tali amore totaliter aliquis
decidit, quia id quod est naturae totaliter perdi non potest. Propter
quod apostolus dicit, ad Ephes. V, quod nemo unquam carnem suam
odio habuit. Unde etiam illi qui seipsos interimunt, ex amore carnis
suae hoc faciunt, quam volunt a praesentibus angustiis liberari. Unde
contingere potest quod aliquis minus quam debeat timeat, mortem et alia
temporalia mala, propter hoc quod minus debito amet ea. Sed quod
nihil horum timeat, non potest ex totali defectu amoris contingere,
sed ex eo quod aestimat mala opposita bonis quae amat, sibi supervenire
non posse. Quod quandoque contingit ex superbia animi de se
praesumentis et alios contemnentis, secundum quod dicitur Iob XLI,
factus est ut nullum timeret, omne sublime videt. Quandoque autem
contingit ex defectu rationis, sicut philosophus dicit, in III
Ethic., quod Celtae propter stultitiam nihil timent. Unde patet
quod esse impavidum est vitiosum, sive causetur ex defectu amoris,
sive causetur ex elatione animi, sive causetur ex stoliditate; quae
tamen excusat a peccato si sit invincibilis.
Ad primum ergo dicendum quod iustus commendatur a timore retrahente eum
a bono, non quod sit absque omni timore. Dicitur enim Eccli. I,
qui sine timore est, non poterit iustificari.
Ad secundum dicendum quod mors, vel quidquid aliud ab homine mortali
potest inferri, non est ea ratione timendum ut a iustitia recedatur.
Est tamen timendum inquantum per hoc homo potest impediri ab operibus
virtuosis, vel quantum ad se, vel quantum ad profectum quem in aliis
facit. Unde dicitur Prov. XIV, sapiens timet, et declinat a
malo.
Ad tertium dicendum quod bona temporalia debent contemni quantum nos
impediunt ab amore et timore Dei. Et secundum hoc etiam non debent
timeri, unde dicitur Eccli. XXXIV, qui timet Deum nihil
trepidabit. Non autem debent contemni bona temporalia inquantum
instrumentaliter nos iuvant ad ea quae sunt divini amoris et timoris.
|
|