|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod esse impavidum non
opponatur fortitudini. De habitibus enim iudicamus per actus. Sed
nullus actus fortitudinis impeditur per hoc quod aliquis est impavidus,
remoto enim timore, aliquis et fortiter sustinet et audacter
aggreditur. Ergo esse impavidum non opponitur fortitudini.
2. Praeterea, esse impavidum est vitiosum vel propter defectum
debiti amoris, vel propter superbiam, vel propter stultitiam. Sed
defectus debiti amoris opponitur caritati; superbia autem humilitati;
stultitia autem prudentiae, sive sapientiae. Ergo vitium
impaviditatis non opponitur fortitudini.
3. Praeterea, virtuti opponuntur vitia sicut extrema medio. Sed
unum medium ex una parte non habet nisi unum extremum. Cum ergo
fortitudini ex una parte opponatur timor, ex alia vero parte opponatur
ei audacia, videtur quod impaviditas ei non opponatur.
Sed contra est quod philosophus, in III Ethic., ponit
impaviditatem fortitudini oppositam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, fortitudo est circa
timores et audacias. Omnis autem virtus moralis ponit modum rationis
in materia circa quam est. Unde ad fortitudinem pertinet timor
moderatus secundum rationem, ut scilicet homo timeat quod oportet, et
quando oportet, et similiter de aliis. Hic autem modus rationis
corrumpi potest, sicut per excessum, ita et per defectum. Unde sicut
timiditas opponitur fortitudini per excessum timoris, inquantum
scilicet homo timet quod non oportet, vel secundum quod non oportet;
ita etiam impaviditas opponitur ei per defectum timoris, inquantum
scilicet non timet aliquis quod oportet timere.
Ad primum ergo dicendum quod actus fortitudinis est timorem sustinere
et aggredi non qualitercumque, sed secundum rationem. Quod non facit
impavidus.
Ad secundum dicendum quod impaviditas ex sua specie corrumpit medium
fortitudinis, et ideo directe fortitudini opponitur. Sed secundum
suas causas, nihil prohibet quin opponatur aliis virtutibus.
Ad tertium dicendum quod vitium audaciae opponitur fortitudini secundum
excessum audaciae, impaviditas autem secundum defectum timoris.
Fortitudo autem in utraque passione medium ponit. Unde non est
inconveniens quod secundum diversa habeat diversa extrema.
|
|