|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod audacia non sit
peccatum. Dicitur enim Iob XXXIX, de equo, per quem
significatur bonus praedicator, secundum Gregorium, in Moral.,
quod audacter in occursum pergit armatis. Sed nullum vitium cedit in
commendationem alicuius. Ergo esse audacem non est peccatum.
2. Praeterea, sicut philosophus dicit, in VI Ethic., oportet
consiliari quidem tarde, operari autem velociter consiliata. Sed ad
hanc velocitatem operandi iuvat audacia. Ergo audacia non est
peccatum, sed magis aliquid laudabile.
3. Praeterea, audacia est quaedam passio quae causatur a spe, ut
supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Sed spes non ponitur
peccatum, sed magis virtus. Ergo nec audacia debet poni peccatum.
Sed contra est quod dicitur Eccli. VIII, cum audace non eas in
via, ne forte gravet mala sua in te. Nullius autem societas est
declinanda nisi propter peccatum. Ergo audacia est peccatum.
Respondeo dicendum quod audacia, sicut supra dictum est, est passio
quaedam. Passio autem quandoque quidem est moderata secundum
rationem, quandoque autem caret modo rationis, vel per excessum vel
per defectum; et secundum hoc est passio vitiosa. Sumuntur autem
quandoque nomina passionum a superabundanti, sicut ira dicitur non
quaecumque, sed superabundans, prout scilicet est vitiosa. Et hoc
etiam modo audacia, per superabundantiam dicta, ponitur esse
peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod audacia ibi sumitur secundum quod est
moderata ratione. Sic enim pertinet ad virtutem fortitudinis.
Ad secundum dicendum quod operatio festina commendabilis est post
consilium, quod est actus rationis. Sed si quis ante consilium vellet
festine agere, non esset hoc laudabile, sed vitiosum, esset enim
quaedam praecipitatio actionis, quod est vitium prudentiae oppositum,
ut supra dictum est. Et ideo audacia, quae operatur ad velocitatem
operandi, intantum laudabilis est inquantum a ratione ordinatur.
Ad tertium dicendum quod quaedam vitia innominata sunt, et similiter
quaedam virtutes, ut patet per philosophum, in IV Ethic. Et ideo
oportuit quibusdam passionibus uti nomine virtutum et vitiorum.
Praecipue autem illis passionibus utimur ad vitia designanda quarum
obiectum est malum, sicut patet de odio, timore et ira, et etiam
audacia. Spes autem et amor habent bonum pro obiecto. Et ideo magis
eis utimur ad designanda nomina virtutum.
|
|