|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod audacia non opponatur
fortitudini. Superfluitas enim audaciae videtur ex animi praesumptione
procedere. Sed praesumptio pertinet ad superbiam, quae opponitur
humilitati. Ergo audacia magis opponitur humilitati quam fortitudini.
2. Praeterea, audacia non videtur esse vituperabilis nisi inquantum
ex ea provenit vel nocumentum aliquod ipsi audaci, qui se periculis
inordinate ingerit; vel etiam aliis, quos per audaciam aggreditur vel
in pericula praecipitat. Sed hoc videtur ad iniustitiam pertinere.
Ergo audacia, secundum quod est peccatum, non opponitur fortitudini,
sed iustitiae.
3. Praeterea, fortitudo est et circa timores et circa audacias, ut
supra habitum est. Sed quia timiditas opponitur fortitudini secundum
excessum timoris, habet aliud vitium oppositum timiditati secundum
defectum timoris. Si ergo audacia opponatur fortitudini propter
excessum audaciae, pari ratione opponetur ei aliquod vitium propter
audaciae defectum. Sed hoc non invenitur. Ergo nec audacia debet
poni vitium oppositum fortitudini.
Sed contra est quod philosophus, in II et III Ethic., ponit
audaciam fortitudini oppositam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad virtutem moralem
pertinet modum rationis observare in materia circa quam est. Et ideo
omne vitium quod importat immoderantiam circa materiam alicuius virtutis
moralis, opponitur illi virtuti morali sicut immoderatum moderato.
Audacia autem, secundum quod sonat in vitium, importat excessum
passionis quae audacia dicitur. Unde manifestum est quod opponitur
virtuti fortitudinis, quae est circa timores et audacias, ut supra
dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod oppositio vitii ad virtutem non attenditur
principaliter secundum causam vitii, sed secundum ipsam vitii speciem.
Et ideo non oportet quod audacia opponatur eidem virtuti cui opponitur
praesumptio, quae est causa ipsius.
Ad secundum dicendum quod sicut directa oppositio vitii non attenditur
circa eius causam, ita etiam non attenditur secundum eius effectum.
Nocumentum autem quod provenit ex audacia est effectus ipsius. Unde
nec etiam secundum hoc attenditur oppositio audaciae.
Ad tertium dicendum quod motus audaciae consistit in invadendo id quod
est homini contrarium, ad quod natura inclinat, nisi inquantum talis
inclinatio impeditur per timorem patiendi nocumentum ab eo. Et ideo
vitium quod excedit in audacia non habet contrarium defectum nisi
timiditatem tantum. Sed audacia non semper concomitatur tantum
defectum timiditatis. Quia sicut philosophus dicit, in III
Ethic., audaces sunt praevolantes et volentes ante pericula, sed in
ipsis discedunt, scilicet prae timore.
|
|