|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter partes
fortitudinis enumerentur. Tullius enim, in sua rhetorica, ponit
fortitudinis quatuor partes, scilicet magnificentiam, fiduciam,
patientiam et perseverantiam. Et videtur quod inconvenienter.
Magnificentia enim videtur ad liberalitatem pertinere, quia utraque
est circa pecunias, et necesse est magnificum liberalem esse, ut
philosophus dicit, in IV Ethic. Sed liberalitas est pars
iustitiae, ut supra habitum est. Ergo magnificentia non debet poni
pars fortitudinis.
2. Praeterea, fiducia nihil aliud esse videtur quam spes. Sed spes
non videtur ad fortitudinem pertinere, sed ponitur per se virtus.
Ergo fiducia non debet poni pars fortitudinis.
3. Praeterea, fortitudo facit hominem bene se habere circa
pericula. Sed magnificentia et fiducia non important in sui ratione
aliquam habitudinem ad pericula. Ergo non ponuntur convenienter partes
fortitudinis.
4. Praeterea, patientia, secundum Tullium, importat difficilium
perpessionem, quod etiam ipse attribuit fortitudini. Ergo patientia
est idem fortitudini, et non est pars eius.
5. Praeterea, illud quod requiritur in qualibet virtute, non debet
poni pars alicuius specialis virtutis. Sed perseverantia requiritur in
qualibet virtute, dicitur enim Matth. XXIV, qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit. Ergo perseverantia non debet poni
pars fortitudinis.
6. Praeterea, Macrobius ponit septem partes fortitudinis, scilicet
magnanimitatem, fiduciam, securitatem, magnificentiam, constantiam,
tolerantiam, firmitatem. Andronicus etiam ponit septem virtutes
annexas fortitudini, quae sunt eupsychia, lema, magnanimitas,
virilitas, perseverantia, magnificentia, andragathia. Ergo videtur
quod insufficienter Tullius partes fortitudinis enumeraverat.
7. Praeterea, Aristoteles, in III Ethic., ponit quinque
modos fortitudinis. Quorum prima est politica, quae fortiter operatur
propter timorem exhonorationis vel poenae; secunda militaris, quae
fortiter operatur propter artem et experientiam rei bellicae; tertia
est fortitudo quae fortiter operatur ex passione, praecipue irae;
quarta est fortitudo quae fortiter operatur propter consuetudinem
victoriae; quinta autem est quae fortiter operatur propter ignorantiam
periculorum. Has autem fortitudines nulla praedictarum divisionum
continet. Ergo praedictae enumerationes partium fortitudinis videntur
esse inconvenientes.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, alicuius virtutis
possunt esse triplices partes, scilicet subiectivae, integrales et
potentiales. Fortitudini autem, secundum quod est specialis virtus,
non possunt assignari partes subiectivae, eo quod non dividitur in
multas virtutes specie differentes, quia est circa materiam valde
specialem. Assignantur autem ei partes quasi integrales, et
potentiales, integrales quidem secundum ea quae oportet concurrere ad
actum fortitudinis; potentiales autem secundum quod ea quae fortitudo
observat circa difficillima, scilicet circa pericula mortis, aliquae
aliae virtutes observant circa quasdam alias materias minus difficiles;
quae quidem virtutes adiunguntur fortitudini sicut secundariae
principali. Est autem, sicut supra dictum est, duplex fortitudinis
actus, scilicet aggredi, et sustinere. Ad actum autem aggrediendi
duo requiruntur. Quorum primum pertinet ad animi praeparationem, ut
scilicet aliquis promptum animum habeat ad aggrediendum. Et quantum ad
hoc ponit Tullius fiduciam. Unde dicit quod fiducia est per quam
magnis et honestis rebus multum ipse animus in se fiduciae cum spe
collocavit. Secundum autem pertinet ad operis executionem, ne
scilicet aliquis deficiat in executione illorum quae fiducialiter
inchoavit. Et quantum ad hoc ponit Tullius magnificentiam. Unde
dicit quod magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi
ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio,
idest executio, ut scilicet amplo proposito administratio non desit.
Haec ergo duo, si coarctentur ad propriam materiam fortitudinis,
scilicet ad pericula mortis, erunt quasi partes integrales ipsius,
sine quibus fortitudo esse non potest. Si autem referantur ad aliquas
alias materias in quibus est minus difficultatis, erunt virtutes
distinctae a fortitudine secundum speciem, tamen adiungentur ei sicut
secundarium principali, sicut magnificentia a philosopho, in IV
Ethic., ponitur circa magnos sumptus; magnanimitas autem, quae
videtur idem esse fiduciae, circa magnos honores. Ad alium autem
actum fortitudinis, qui est sustinere, duo requiruntur. Quorum
primum est ne difficultate imminentium malorum animus frangatur per
tristitiam, et decidat a sua magnitudine. Et quantum ad hoc ponit
patientiam. Unde dicit quod patientia est honestatis aut utilitatis
causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio.
Aliud autem est ut ex diuturna difficilium passione homo non fatigetur
usque ad hoc quod desistat, secundum illud Heb. XII, non
fatigemini, animis vestris deficientes. Et quantum ad hoc ponit
perseverantiam. Unde dicit quod perseverantia est in ratione bene
considerata stabilis et perpetua permansio. Haec etiam duo, si
coarctentur ad propriam materiam fortitudinis, erunt partes quasi
integrales ipsius. Si autem ad quascumque materias difficiles
referantur, erunt virtutes a fortitudine distinctae, et tamen ei
adiungentur sicut secundariae principali.
Ad primum ergo dicendum quod magnificentia circa materiam liberalitatis
addit quandam magnitudinem, quae pertinet ad rationem ardui, quod est
obiectum irascibilis, quam principaliter perficit fortitudo. Et ex
hac parte pertinet ad fortitudinem.
Ad secundum dicendum quod spes qua quis de Deo confidit, ponitur
virtus theologica, ut supra habitum est. Sed per fiduciam quae nunc
ponitur fortitudinis pars, homo habet spem in seipso, tamen sub Deo.
Ad tertium dicendum quod quascumque magnas res aggredi videtur esse
periculosum, quia in his deficere est valde nocivum. Unde etiam si
magnificentia et fiducia circa quaecumque alia magna operanda vel
aggredienda ponantur, habent quandam affinitatem cum fortitudine,
ratione periculi imminentis.
Ad quartum dicendum quod patientia non solum perpetitur pericula
mortis, circa quae est fortitudo, absque superabundanti tristitia,
sed etiam quaecumque alia difficilia seu periculosa. Et secundum hoc
ponitur virtus adiuncta fortitudini. Inquantum autem est circa
pericula mortis, est pars integralis ipsius.
Ad quintum dicendum quod perseverantia secundum quod dicit
continuitatem boni operis usque in finem, circumstantia omnis virtutis
esse potest. Ponitur autem pars fortitudinis secundum quod dictum
est.
Ad sextum dicendum quod Macrobius ponit quatuor praedicta a Tullio
posita, scilicet fiduciam, magnificentiam, tolerantiam, quam ponit
loco patientiae, et firmitatem, quam ponit loco perseverantiae.
Superaddit autem tria. Quorum duo, scilicet magnanimitas et
securitas, a Tullio sub fiducia comprehenduntur, sed Macrobius magis
per specialia distinguit. Nam fiducia importat spem hominis ad magna.
Spes autem cuiuslibet rei praesupponit appetitum in magna protensum per
desiderium, quod pertinet ad magnanimitatem; dictum est enim supra
quod spes praesupponit amorem et desiderium rei speratae. Vel melius
potest dici quod fiducia pertinet ad spei certitudinem; magnanimitas
autem ad magnitudinem rei speratae. Spes autem firma esse non potest
nisi amoveatur contrarium, quandoque enim aliquis, quantum ex seipso
est, speraret aliquid, sed spes tollitur propter impedimentum
timoris; timor enim quodammodo spei contrariatur, ut supra habitum
est. Et ideo Macrobius addit securitatem, quae excludit timorem.
Tertium autem addit, scilicet constantiam, quae sub magnificentia
comprehendi potest, oportet enim in his quae magnifice aliquis facit,
constantem animum habere. Et ideo Tullius ad magnificentiam pertinere
dicit non solum administrationem rerum magnarum, sed etiam animi amplam
excogitationem ipsarum. Potest etiam constantia ad perseverantiam
pertinere, ut perseverans dicatur aliquis ex eo quod non desistit
propter diuturnitatem; constans autem ex eo quod non desistit propter
quaecumque alia repugnantia. Illa etiam quae Andronicus ponit ad
eadem pertinere videntur. Ponit enim perseverantiam et magnificentiam
cum Tullio et Macrobio; magnanimitatem autem cum Macrobio. Lema
autem est idem quod patientia vel tolerantia, dicit enim quod lema est
habitus promptus tribuens ad conari qualia oportet, et sustinere quae
ratio dicit. Eupsychia autem, idest bona animositas, idem videtur
esse quod securitas, dicit enim quod est robur animae ad perficiendum
opera ipsius. Virilitas autem idem esse videtur quod fiducia, dicit
enim quod virilitas est habitus per se sufficiens tributus in his quae
secundum virtutem. Magnificentiae autem addit andragathiam, quasi
virilem bonitatem, quae apud nos strenuitas potest dici. Ad
magnificentiam enim pertinet non solum quod homo consistat in executione
magnorum operum, quod pertinet ad constantiam, sed etiam cum quadam
virili prudentia et sollicitudine ea exequatur, quod pertinet ad
andragathiam sive strenuitatem. Unde dicit quod andragathia est viri
virtus adinventiva communicabilium operum. Et sic patet quod omnes
huiusmodi partes ad quatuor principales reducuntur quas Tullius ponit.
Ad septimum dicendum quod illa quinque quae ponit Aristoteles,
deficiunt a vera ratione virtutis, quia etsi conveniant in actu
fortitudinis, differunt tamen in motivo, ut supra habitum est. Et
ideo non ponuntur partes fortitudinis, sed quidam fortitudinis modi.
|
|