|
Deinde considerandum est de singulis fortitudinis partibus, ita tamen
ut sub quatuor principalibus quas Tullius ponit, alias
comprehendamus; nisi quod magnanimitatem, de qua etiam Aristoteles
tractat, loco fiduciae ponemus. Primo ergo considerandum erit de
magnanimitate; secundo, de magnificentia; tertio, de patientia;
quarto, de perseverantia. Circa primum, primo considerandum est de
magnanimitate; secundo, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur
octo. Primo, utrum magnanimitas sit circa honores. Secundo, utrum
magnanimitas sit solum circa magnos honores. Tertio, utrum sit
virtus. Quarto, utrum sit virtus specialis. Quinto, utrum sit pars
fortitudinis. Sexto, quomodo se habeat ad fiduciam. Septimo,
quomodo se habeat ad securitatem. Octavo, quomodo se habeat ad bona
fortunae.
|
|