|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod magnanimitas non sit
circa honores. Magnanimitas enim est in irascibili. Quod ex ipso
nomine patet, nam magnanimitas dicitur quasi magnitudo animi; animus
autem pro vi irascibili ponitur, ut patet in III de anima, ubi
philosophus dicit quod in sensitivo appetitu est desiderium et animus,
idest concupiscibilis et irascibilis. Sed honor est quoddam bonum
concupiscibile, cum sit praemium virtutis. Ergo videtur quod
magnanimitas non sit circa honores.
2. Praeterea, magnanimitas, cum sit virtus moralis, oportet quod
sit circa passiones vel operationes. Non est autem circa operationes,
quia sic esset pars iustitiae. Et sic relinquitur quod sit circa
passiones. Honor autem non est passio. Ergo magnanimitas non est
circa honores.
3. Praeterea, magnanimitas videtur pertinere magis ad prosecutionem
quam ad fugam, dicitur enim magnanimus quia ad magna tendit. Sed
virtuosi non laudantur ex hoc quod cupiunt honores, sed magis ex hoc
quod eos fugiunt. Ergo magnanimitas non est circa honores.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod
magnanimus est circa honores et inhonorationes.
Respondeo dicendum quod magnanimitas ex suo nomine importat quandam
extensionem animi ad magna. Consideratur autem habitudo virtutis ad
duo, uno quidem modo, ad materiam circa quam operatur; alio modo, ad
actum proprium, qui consistit in debito usu talis materiae. Et quia
habitus virtutis principaliter ex actu determinatur, ex hoc
principaliter dicitur aliquis magnanimus quod animum habet ad aliquem
magnum actum. Aliquis autem actus potest dici dupliciter magnus, uno
modo, secundum proportionem; alio modo, absolute. Magnus quidem
potest dici actus secundum proportionem etiam qui consistit in usu
alicuius rei parvae vel mediocris, puta si aliquis illa re optime
utatur. Sed simpliciter et absolute magnus actus est qui consistit in
optimo usu rei maximae. Res autem quae in usum hominis veniunt sunt
res exteriores. Inter quae simpliciter maximum est honor, tum quia
propinquissimum est virtuti, utpote testificatio quaedam existens de
virtute alicuius, ut supra habitum est; tum etiam quia Deo et optimis
exhibetur; tum etiam quia homines propter honorem consequendum et
vituperium vitandum omnia alia postponunt. Sic autem dicitur aliquis
magnanimus ex his quae sunt magna simpliciter et absolute, sicut
dicitur aliquis fortis ex his quae sunt simpliciter difficilia. Et
ideo consequens est quod magnanimitas consistat circa honores.
Ad primum ergo dicendum quod bonum vel malum, absolute quidem
considerata, pertinent ad concupiscibilem, sed inquantum additur ratio
ardui, sic pertinet ad irascibilem. Et hoc modo honorem respicit
magnanimitas, inquantum scilicet habet rationem magni vel ardui.
Ad secundum dicendum quod honor, etsi non sit passio vel operatio,
est tamen alicuius passionis obiectum, scilicet spei, quae tendit in
bonum arduum. Et ideo magnanimitas est quidem immediate circa
passionem spei, mediate autem circa honorem, sicut circa obiectum
spei, sicut et de fortitudine supra dictum est quod est circa pericula
mortis inquantum sunt obiectum timoris et audaciae.
Ad tertium dicendum quod illi qui contemnunt honores hoc modo quod pro
eis adipiscendis nihil inconveniens faciunt, nec eos nimis
appretiantur, laudabiles sunt. Si quis autem hoc modo contemneret
honores quod non curaret facere ea quae sunt digna honore, hoc
vituperabile esset. Et hoc modo magnanimitas est circa honorem, ut
videlicet studeat facere ea quae sunt honore digna, non tamen sic ut
pro magno aestimet humanum honorem.
|
|