|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod magnanimitas de sui
ratione non habeat quod sit circa magnum honorem. Propria enim materia
magnanimitatis est honor, ut dictum est. Sed magnum et parvum
accidunt honori. Ergo de ratione magnanimitatis non est quod sit circa
magnum honorem.
2. Praeterea, sicut magnanimitas est circa honores, ita mansuetudo
est circa iras. Sed non est de ratione mansuetudinis quod sit circa
magnas iras, vel circa parvas. Ergo etiam non est de ratione
magnanimitatis quod sit circa magnos honores.
3. Praeterea, parvus honor minus distat a magno honore quam
exhonoratio. Sed magnanimus bene se habet circa exhonorationes. Ergo
etiam et circa parvos honores. Non ergo est solum circa honores
magnos.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod
magnanimitas est circa magnos honores.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in VII Physic.,
virtus est perfectio quaedam. Et intelligitur esse perfectio
potentiae, ad cuius ultimum pertinet, ut patet in I de caelo.
Perfectio autem potentiae non attenditur in qualicumque operatione,
sed in operatione quae habet aliquam magnitudinem aut difficultatem,
quaelibet enim potentia, quantumcumque imperfecta, potest in aliquam
operationem modicam et debilem. Et ideo ad rationem virtutis pertinet
ut sic circa difficile et bonum, ut dicitur in II Ethic. Difficile
autem et magnum, quae ad idem pertinent, in actu virtutis potest
attendi dupliciter. Uno modo, ex parte rationis, inquantum scilicet
difficile est medium rationis adinvenire et in aliqua materia statuere.
Et ista difficultas sola invenitur in actu virtutum intellectualium,
et etiam in actu iustitiae. Alia autem est difficultas ex parte
materiae, quae de se repugnantiam habere potest ad modum rationis qui
est circa eam ponendus. Et ista difficultas praecipue attenditur in
aliis virtutibus moralibus, quae sunt circa passiones, quia passiones
pugnant contra rationem, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div.
Nom. Circa quas considerandum est quod quaedam passiones sunt quae
habent magnam vim resistendi rationi principaliter ex parte passionis,
quaedam vero principaliter ex parte rerum quae sunt obiecta passionum.
Passiones autem non habent magnam vim repugnandi rationi nisi fuerint
vehementes, eo quod appetitus sensitivus, in quo sunt passiones,
naturaliter subditur rationi. Et ideo virtutes quae sunt circa
huiusmodi passiones non ponuntur nisi circa id quod est magnum in ipsis
passionibus, sicut fortitudo est circa maximos timores et audacias,
temperantia est circa maximarum delectationum concupiscentias, et
similiter mansuetudo est circa maximas iras. Passiones autem quaedam
habent magnam vim repugnandi rationi ex ipsis rebus exterioribus quae
sunt passionum obiecta, sicut amor vel cupiditas pecuniae seu honoris.
Et in istis oportet esse virtutem non solum circa id quod est maximum
in eis, sed etiam circa mediocria vel minora, quia res exterius
existentes, etiam si sint parvae, sunt multum appetibiles, utpote
necessariae ad hominis vitam. Et ideo circa appetitum pecuniarum sunt
duae virtutes, una quidem circa mediocres et moderatas, scilicet
liberalitas; alia autem circa magnas pecunias, scilicet
magnificentia. Similiter etiam et circa honores sunt duae virtutes.
Una quidem circa mediocres honores, quae innominata est, nominatur
tamen ex suis extremis, quae sunt philotimia, idest amor honoris, et
aphilotimia, idest sine amore honoris; laudatur enim quandoque qui
amat honorem, quandoque autem qui non curat de honore, prout scilicet
utrumque moderate fieri potest. Circa magnos autem honores est
magnanimitas. Et ideo dicendum est quod propria materia magnanimitatis
est magnus honor, et ad ea tendit magnanimus quae sunt magno honore
digna.
Ad primum ergo dicendum quod magnum et parvum per accidens se habent ad
honorem secundum se consideratum, sed magnam differentiam faciunt
secundum quod comparantur ad rationem, cuius modum in usu honoris
observari oportet, qui multo difficilius observatur in magnis honoribus
quam in parvis.
Ad secundum dicendum quod in ira et in aliis materiis non habet
difficultatem notabilem nisi illud quod est maximum, circa quod solum
oportet esse virtutem. Alia autem ratio est de divitiis et honoribus,
quae sunt res extra animam existentes.
Ad tertium dicendum quod ille qui bene utitur magnis, multo magis
potest bene uti parvis. Magnanimitas ergo attendit magnos honores
sicut quibus est dignus, vel etiam sicut minores his quibus est
dignus, quia scilicet virtus non potest sufficienter honorari ab
homine, cui debetur honor a Deo. Et ideo non extollitur ex magnis
honoribus, quia non reputat eos supra se, sed magis eos contemnit.
Et multo magis moderatos aut parvos. Et similiter etiam
dehonorationibus non frangitur, sed eas contemnit, utpote quas reputat
sibi indigne afferri.
|
|