|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod magnanimitas non sit
virtus. Omnis enim virtus moralis in medio consistit. Sed
magnanimitas non consistit in medio, sed in maximo, quia maximis
dignificat seipsum, ut dicitur in IV Ethic. Ergo magnanimitas non
est virtus.
2. Praeterea, qui habet unam virtutem, habet omnes, ut supra
habitum est. Sed aliquis potest habere aliquam virtutem non habens
magnanimitatem, dicit enim philosophus, in IV Ethic., quod qui
est parvis dignus, et his dignificat seipsum, temperatus est,
magnanimus autem non. Ergo magnanimitas non est virtus.
3. Praeterea, virtus est bona qualitas mentis, ut supra habitum
est. Sed magnanimitas habet quasdam corporales dispositiones, dicit
enim philosophus, in IV Ethic., quod motus lentus magnanimi
videtur, et vox gravis, et locutio stabilis. Ergo magnanimitas non
est virtus.
4. Praeterea, nulla virtus opponitur alteri virtuti. Sed
magnanimitas opponitur humilitati, nam magnanimus dignum se reputat
magnis, et alios contemnit, ut dicitur in IV Ethic. Ergo
magnanimitas non est virtus.
5. Praeterea, cuiuslibet virtutis proprietates sunt laudabiles.
Sed magnanimitas habet quasdam proprietates vituperabiles, primo
quidem, quod non est memor benefactorum; secundo, quod est otiosus et
tardus; tertio, quod utitur ironia ad multos; quarto, quod non
potest alii convivere; quinto, quod magis possidet infructuosa quam
fructuosa. Ergo magnanimitas non est virtus.
Sed contra est quod in laudem quorundam dicitur, II Machab.
XIV, Nicanor audiens virtutem comitum Iudae, et animi
magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant, et cetera.
Laudabilia autem sunt solum virtutum opera. Ergo magnanimitas, ad
quam pertinet magnum animum habere, est virtus.
Respondeo dicendum quod ad rationem virtutis humanae pertinet ut in
rebus humanis bonum rationis servetur, quod est proprium hominis
bonum. Inter ceteras autem res humanas exteriores, honores praecipuum
locum tenent, sicut dictum est. Et inde magnanimitas, quae modum
rationis ponit circa magnos honores, est virtus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in IV
Ethic., magnanimus est quidem magnitudine extremus, inquantum
scilicet ad maxima tendit, eo autem quod ut oportet, medius, quia
videlicet ad ea quae sunt maxima, secundum rationem tendit; eo enim
quod secundum dignitatem seipsum dignificat, ut ibidem dicitur, quia
scilicet se non extendit ad maiora quam dignus est.
Ad secundum dicendum quod connexio virtutum non est intelligenda
secundum actus, ut scilicet cuilibet competat habere actus omnium
virtutum. Unde actus magnanimitatis non competit cuilibet virtuoso,
sed solum magnis. Sed secundum principia virtutum, quae sunt
prudentia et gratia, omnes virtutes sunt connexae secundum habitus
simul in anima existentes, vel in actu vel in propinqua dispositione.
Et sic potest aliquis cui non competit actus magnanimitatis, habere
magnanimitatis habitum, per quem scilicet disponitur ad talem actum
exequendum si sibi secundum statum suum competeret.
Ad tertium dicendum quod corporales motus diversificantur secundum
diversas animae apprehensiones et affectiones. Et secundum hoc
contingit quod ad magnanimitatem consequuntur quaedam determinata
accidentia circa motus corporales. Velocitas enim motus provenit ex eo
quod homo ad multa intendit, quae explere festinat, sed magnanimus
intendit solum ad magna, quae pauca sunt, quae etiam indigent magna
attentione; et ideo habet motum tardum. Similiter etiam acuitas
vocis, et velocitas, praecipue competit his qui de quibuslibet
contendere volunt, quod non pertinet ad magnanimos, qui non
intromittunt se nisi de magnis. Et sicut praedictae dispositiones
corporalium motuum conveniunt magnanimis secundum modum affectionis
eorum, ita etiam in his qui sunt naturaliter dispositi ad
magnanimitatem tales conditiones naturaliter inveniuntur.
Ad quartum dicendum quod in homine invenitur aliquid magnum, quod ex
dono Dei possidet; et aliquis defectus, qui competit ei ex
infirmitate naturae. Magnanimitas igitur facit quod homo se magnis
dignificet secundum considerationem donorum quae possidet ex Deo,
sicut, si habet magnam virtutem animi, magnanimitas facit quod ad
perfecta opera virtutis tendat. Et similiter est dicendum de usu
cuiuslibet alterius boni, puta scientiae vel exterioris fortunae.
Humilitas autem facit quod homo seipsum parvipendat secundum
considerationem proprii defectus. Similiter etiam magnanimitas
contemnit alios secundum quod deficiunt a donis Dei, non enim tantum
alios appretiatur quod pro eis aliquid indecens faciat. Sed humilitas
alios honorat, et superiores aestimat, inquantum in eis aliquid
inspicit de donis Dei. Unde in Psalmo dicitur de viro iusto, ad
nihilum deductus est in conspectu eius malignus, quod pertinet ad
contemptum magnanimi; timentes autem dominum glorificat, quod pertinet
ad honorationem humilis. Et sic patet quod magnanimitas et humilitas
non sunt contraria, quamvis in contraria tendere videantur, quia
procedunt secundum diversas considerationes.
Ad quintum dicendum quod proprietates illae, secundum quod ad
magnanimum pertinent, non sunt vituperabiles, sed superexcedenter
laudabiles. Quod enim primo dicitur, quod magnanimus non habet in
memoria a quibus beneficia recipit, intelligendum est quantum ad hoc
quod non est sibi delectabile quod ab aliquibus beneficia recipiat,
quin sibi maiora recompenset. Quod pertinet ad perfectionem
gratitudinis, in cuius actu vult superexcellere, sicut et in actibus
aliarum virtutum. Similiter etiam secundo dicitur quod est otiosus et
tardus, non quia deficiat ab operando ea quae sibi conveniunt, sed
quia non ingerit se quibuscumque operibus sibi convenientibus, sed
solum magnis, qualia decent eum. Dicitur etiam tertio quod utitur
ironia, non secundum quod opponitur veritati, ut scilicet dicat de se
aliqua vilia quae non sunt vel neget aliqua magna quae sunt, sed quia
non totam magnitudinem suam monstrat, maxime quantum ad inferiorum
multitudinem; quia sicut philosophus ibidem dicit, ad magnanimum
pertinet magnum esse ad eos qui in dignitate et bonis fortunis sunt, ad
medios autem moderatum. Quarto etiam dicitur quod ad alios non potest
convivere, scilicet familiariter, nisi ad amicos, quia omnino vitat
adulationem et simulationem, quae pertinent ad animi parvitatem.
Convivit tamen omnibus, et magnis et parvis, secundum quod oportet,
ut dictum est. Quinto etiam dicitur quod vult habere magis
infructuosa, non quaecumque, sed bona, idest honesta. Nam in
omnibus praeponit honesta utilibus, tanquam maiora, utilia enim
quaeruntur ad subveniendum alicui defectui, qui magnanimitati
repugnat.
|
|