|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod magnanimitas non sit
specialis virtus. Nulla enim specialis virtus operatur in omnibus
virtutibus. Sed philosophus dicit, in IV Ethic., quod ad
magnanimum pertinet quod est in unaquaque virtute magnum. Ergo
magnanimitas non est specialis virtus.
2. Praeterea, nulli speciali virtuti attribuuntur actus virtutum
diversarum. Sed magnanimo attribuuntur diversarum virtutum actus,
dicitur enim in IV Ethic., quod ad magnanimum pertinet non fugere
commonentem, quod est actus prudentiae; neque facere iniusta, quod
est actus iustitiae; et quod est promptus ad benefaciendum, quod est
actus caritatis; et quod ministrat prompte, quod est actus
liberalitatis; et quod est veridicus, quod est actus veritatis; et
quod non est planctivus, quod est actus patientiae. Ergo magnanimitas
non est virtus specialis.
3. Praeterea, quaelibet virtus est quidam spiritualis ornatus
animae, secundum illud Isaiae LXI, induit me dominus vestimentis
salutis; et postea subdit, quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sed
magnanimitas est ornatus omnium virtutum, ut dicitur in IV Ethic.
Ergo magnanimitas est generalis virtus.
Sed contra est quod philosophus, in II Ethic., distinguit eam
contra alias virtutes.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad specialem
virtutem pertinet quod modum rationis in aliqua determinata materia
ponat. Magnanimitas autem ponit modum rationis circa determinatam
materiam, scilicet circa honores, ut supra dictum est. Honor autem,
secundum se consideratus, est quoddam bonum speciale. Et secundum hoc
magnanimitas, secundum se considerata, est quaedam specialis virtus.
Sed quia honor est cuiuslibet virtutis praemium, ut ex supra dictis
patet; ideo ex consequenti, ratione suae materiae, respicit omnes
virtutes.
Ad primum ergo dicendum quod magnanimitas non est circa honorem
quemcumque, sed circa magnum honorem. Sicut autem honor debetur
virtuti, ita etiam magnus honor debetur magno operi virtutis. Et inde
est quod magnanimus intendit magna operari in qualibet virtute,
inquantum scilicet tendit ad ea quae sunt digna magno honore.
Ad secundum dicendum quod quia magnanimus tendit ad magna, consequens
est quod ad illa praecipue tendat quae important aliquam excellentiam,
et illa fugiat quae pertinent ad defectum. Pertinet autem ad quandam
excellentiam quod aliquis bene faciat, et quod sit communicativus, et
plurium retributivus. Et ideo ad ista promptum se exhibet, inquantum
habent rationem cuiusdam excellentiae, non autem secundum eam rationem
qua sunt actus aliarum virtutum. Ad defectum autem pertinet quod
aliquis intantum magnipendat aliqua exteriora bona vel mala quod pro eis
a iustitia vel quacumque virtute declinet. Similiter etiam ad defectum
pertinet omnis occultatio veritatis, quia videtur ex timore procedere.
Quod etiam aliquis sit planctivus, ad defectum pertinet, quia per hoc
videtur animus exterioribus malis succumbere. Et ideo haec et similia
vitat magnanimus secundum quandam specialem rationem, scilicet tanquam
contraria excellentiae vel magnitudini.
Ad tertium dicendum quod quaelibet virtus habet quendam decorem sive
ornatum ex sua specie, qui est proprius unicuique virtuti. Sed
superadditur alius ornatus ex ipsa magnitudine operis virtuosi per
magnanimitatem, quae omnes virtutes maiores facit, ut dicitur in IV
Ethic.
|
|