|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod magnanimitas non sit
pars fortitudinis. Idem enim non est pars sui ipsius. Sed
magnanimitas videtur idem esse fortitudini. Dicit enim Seneca, in
libro de quatuor Virtut., magnanimitas, quae et fortitudo dicitur,
si insit animo tuo, cum magna fiducia vives. Et Tullius dicit, in
I de Offic., viros fortes magnanimos esse eosdem volumus, veritatis
amicos, minimeque fallaces. Ergo magnanimitas non est pars
fortitudinis.
2. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod magnanimus
non est philokindynus, idest amator periculi. Ad fortem autem
pertinet exponere se periculis. Ergo magnanimitas non convenit cum
fortitudine, ut possit dici pars eius.
3. Praeterea, magnanimitas respicit magnum in bonis sperandis,
fortitudo autem respicit magnum in malis timendis vel audendis. Sed
bonum est principalius quam malum. Ergo magnanimitas est principalior
virtus quam fortitudo. Non ergo est pars eius.
Sed contra est quod Macrobius et Andronicus ponunt magnanimitatem
fortitudinis partem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, principalis virtus
est ad quam pertinet aliquem generalem modum virtutis constituere in
aliqua materia principali. Inter alios autem generales modos virtutis
unus est firmitas animi, quia firmiter se habere requiritur in omni
virtute, ut dicitur in II Ethic. Praecipue tamen hoc laudatur in
virtutibus quae in aliquod arduum tendunt, in quibus difficillimum est
firmitatem servare. Et ideo quanto difficilius est in aliquo arduo
firmiter se habere, tanto principalior est virtus quae circa illud
firmitatem praestat animo. Difficilius autem est firmiter se habere in
periculis mortis, in quibus confirmat animum fortitudo, quam in
maximis bonis sperandis vel adipiscendis, ad quae confirmat animum
magnanimitas, quia sicut homo maxime diligit vitam suam, ita maxime
refugit mortis pericula. Sic ergo patet quod magnanimitas convenit cum
fortitudine inquantum confirmat animum circa aliquid arduum, deficit
autem ab ea in hoc quod firmat animum in eo circa quod facilius est
firmitatem servare. Unde magnanimitas ponitur pars fortitudinis, quia
adiungitur ei sicut secundaria principali.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V
Ethic., carere malo accipitur in ratione boni. Unde et non superari
ab aliquo gravi malo, puta a periculis mortis, accipitur quodammodo
pro eo quod est attingere ad magnum bonum, quorum primum pertinet ad
fortitudinem, secundum ad magnanimitatem. Et secundum hoc fortitudo
et magnanimitas pro eodem accipi possunt. Quia tamen alia ratio
difficultatis est in utroque praedictorum, ideo, proprie loquendo,
magnanimitas ab Aristotele ponitur alia virtus a fortitudine.
Ad secundum dicendum quod amator periculi dicitur qui indifferenter se
periculis exponit. Quod videtur pertinere ad eum qui indifferenter
multa quasi magna existimat, quod est contra rationem magnanimi,
nullus enim videtur pro aliquo se periculis exponere nisi illud magnum
existimet. Sed pro his quae vere sunt magna, magnanimus promptissime
periculis se exponit, quia operatur magnum in actu fortitudinis, sicut
et in actibus aliarum virtutum. Unde et philosophus ibidem dicit quod
magnanimus non est microkindynus, idest pro parvis periclitans, sed
megalokindynus, idest pro magnis periclitans. Et Seneca dicit, in
libro de quatuor Virtut., eris magnanimus, si pericula nec appetas
ut temerarius, nec formides ut timidus, nam nihil timidum facit animum
nisi reprehensibilis vitae conscientia.
Ad tertium dicendum quod malum, inquantum huiusmodi, fugiendum est,
quod autem sit contra ipsum persistendum, est per accidens, inquantum
scilicet oportet sustinere mala ad conservationem bonorum. Sed bonum
de se est appetendum, et quod ab eo refugiatur, non est nisi per
accidens, inquantum scilicet existimatur excedere facultatem
desiderantis. Semper autem quod est per se potius est quam id quod est
per accidens. Et ideo magis repugnat firmitati animi arduum in malis
quam arduum in bonis. Et ideo principalior est virtus fortitudinis
quam magnanimitatis, licet enim bonum sit simpliciter principalius quam
malum, malum tamen est principalius quantum ad hoc.
|
|