|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod fiducia non pertineat ad
magnanimitatem. Potest enim aliquis habere fiduciam non solum de
seipso, sed etiam de alio, secundum illud II ad Cor. III,
fiduciam autem habemus per Iesum Christum ad Deum, non quod sumus
sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Sed hoc
videtur esse contra rationem magnanimitatis. Ergo fiducia ad
magnanimitatem non pertinet.
2. Praeterea, fiducia videtur timori esse opposita, secundum illud
Isaiae XII, fiducialiter agam, et non timebo. Sed carere timore
magis pertinet ad fortitudinem. Ergo et fiducia magis ad fortitudinem
pertinet quam ad magnanimitatem.
3. Praeterea, praemium non debetur nisi virtuti. Sed fiduciae
debetur praemium, dicitur enim Heb. III, quod nos sumus domus
Christi, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam
retineamus. Ergo fiducia est quaedam virtus distincta a
magnanimitate. Quod etiam videtur per hoc quod Macrobius eam
magnanimitati condividit.
Sed contra est quod Tullius, in sua rhetorica, videtur ponere
fiduciam loco magnanimitatis, ut supra dictum est.
Respondeo dicendum quod nomen fiduciae ex fide assumptum esse videtur.
Ad fidem autem pertinet aliquid et alicui credere. Pertinet autem
fiducia ad spem, secundum illud Iob XI, habebis fiduciam,
proposita tibi spe. Et ideo nomen fiduciae hoc principaliter
significare videtur, quod aliquis spem concipiat ex hoc quod credit
verbis alicuius auxilium promittentis. Sed quia fides dicitur etiam
opinio vehemens; contingit autem aliquid vehementer opinari non solum
ex eo quod est ab alio dictum, sed etiam ex eo quod in alio
consideratur, inde est quod fiducia etiam potest dici qua aliquis spem
alicuius rei concipit ex aliquo considerato; quandoque quidem in
seipso, puta cum aliquis, videns se sanum, confidit se diu victurum;
quandoque autem in alio, puta cum aliquis, considerans alium amicum
suum esse et potentem, fiduciam habet adiuvari ab eo. Dictum est
autem supra quod magnanimitas proprie est circa spem alicuius ardui.
Et ideo, quia fiducia importat quoddam robur spei proveniens ex aliqua
consideratione quae facit vehementem opinionem de bono assequendo, inde
est quod fiducia ad magnanimitatem pertinet.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in IV
Ethic., ad magnanimum pertinet nullo indigere, quia hoc deficientis
est, hoc tamen debet intelligi secundum modum humanum; unde addit,
vel vix. Hoc enim est supra hominem, ut omnino nullo indigeat.
Indiget enim omnis homo, primo quidem, divino auxilio, secundario
autem etiam auxilio humano, quia homo est naturaliter animal sociale,
eo quod sibi non sufficit ad vitam. Inquantum ergo indiget aliis, sic
ad magnanimum pertinet ut habeat fiduciam de aliis, quia hoc etiam ad
excellentiam hominis pertinet, quod habeat alios in promptu qui eum
possint iuvare. Inquantum autem ipse aliquid potest, intantum ad
magnanimitatem pertinet fiducia quam habet de seipso.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de passionibus
ageretur, spes quidem directe opponitur desperationi, quae est circa
idem obiectum, scilicet circa bonum, sed secundum contrarietatem
obiectorum opponitur timori, cuius obiectum est malum. Fiducia autem
quoddam robur spei importat. Et ideo opponitur timori, sicut et
spes. Sed quia fortitudo proprie firmat hominem contra mala,
magnanimitas autem circa prosecutionem bonorum; inde est quod fiducia
magis proprie pertinet ad magnanimitatem quam ad fortitudinem. Sed
quia spes causat audaciam, quae pertinet ad fortitudinem, inde est
quod fiducia ad fortitudinem ex consequenti pertinet.
Ad tertium dicendum quod fiducia, sicut dictum est, importat quendam
modum spei, est enim fiducia spes roborata ex aliqua firma opinione.
Modus autem adhibitus alicui affectioni potest pertinere ad
commendationem ipsius actus, ut ex hoc sit meritorius, non tamen ex
hoc determinatur ad speciem virtutis, sed ex materia. Et ideo fiducia
non potest, proprie loquendo, nominare aliquam virtutem, sed potest
nominare conditionem virtutis. Et propter hoc numeratur inter partes
fortitudinis, non quasi virtus adiuncta (nisi secundum quod accipitur
pro magnanimitate a Tullio), sed sicut pars integralis, ut dictum
est.
|
|