|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod securitas ad
magnanimitatem non pertineat. Securitas enim, ut supra habitum est,
importat quietem quandam a perturbatione timoris. Sed hoc maxime facit
fortitudo. Ergo securitas videtur idem esse quod fortitudo. Sed
fortitudo non pertinet ad magnanimitatem, sed potius e converso. Ergo
neque securitas ad magnanimitatem pertinet.
2. Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., quod securus
dicitur quasi sine cura. Sed hoc videtur esse contra virtutem, quae
curam habet de rebus honestis, secundum illud apostoli, II ad Tim.
II, sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo. Ergo securitas
non pertinet ad magnanimitatem, quae operatur magnum in omnibus
virtutibus.
3. Praeterea, non est idem virtus et virtutis praemium. Sed
securitas ponitur praemium virtutis, ut patet Iob XI, si
iniquitatem quae est in manu tua abstuleris, defossus securus dormies.
Ergo securitas non pertinet ad magnanimitatem, neque ad aliam
virtutem, sicut pars eius.
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., quod ad
magnanimum pertinet neque perturbationi animi, neque homini, neque
fortunae succumbere. Sed in hoc consistit hominis securitas. Ergo
securitas ad magnanimitatem pertinet.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II suae
rhetoricae, timor facit homines consiliativos, inquantum scilicet
curam habent qualiter possint ea evadere quae timent. Securitas autem
dicitur per remotionem huius curae quam timor ingerit. Et ideo
securitas importat quandam perfectam quietem animi a timore, sicut
fiducia importat quoddam robur spei. Sicut autem spes directe pertinet
ad magnanimitatem, ita timor directe pertinet ad fortitudinem. Et
ideo, sicut fiducia immediate pertinet ad magnanimitatem, ita
securitas immediate pertinet ad fortitudinem. Considerandum tamen est
quod, sicut spes est causa audaciae, ita timor est causa
desperationis, ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Et
ideo, sicut fiducia ex consequenti pertinet ad fortitudinem, inquantum
utitur audacia; ita et securitas ex consequenti pertinet ad
magnanimitatem, inquantum repellit desperationem.
Ad primum ergo dicendum quod fortitudo non praecipue laudatur ex hoc
quod non timeat, quod pertinet ad securitatem, sed inquantum importat
firmitatem quandam in passionibus. Unde securitas non est idem quod
fortitudo, sed est quaedam conditio eius.
Ad secundum dicendum quod non quaelibet securitas est laudabilis, sed
quando deponit aliquis curam prout debet, et in quibus timere non
oportet. Et hoc modo est conditio fortitudinis et magnanimitatis.
Ad tertium dicendum quod in virtutibus est quaedam similitudo et
participatio futurae beatitudinis, ut supra habitum est. Et ideo
nihil prohibet securitatem quandam esse conditionem alicuius virtutis,
quamvis perfecta securitas ad praemium virtutis pertineat.
|
|